Sidor som bilder
PDF
ePub

CAP I.

DE REBVS A MEGALOPOLI CONDITA VSQVE AD EPAMINONDAE MORTEM GESTIS.

Jam satis inter omnes constat Spartiatas Tegeatis potissimum. Croesi aetate sub Anaxandrida, Leontis filio et Aristone, Agasicle nato conciliatis principatum in Peloponneso obtinuisse, cum reliqui quoque Arcades in eandem foederis condicionem pervenissent total regione in multos pagos haud arcto vinculo coniunctos divisa. Etsi non nunquam pars Arcadum velut Tegeatae temporibus proelii Dipaeensis et Mantinenses bello Peloponnesiaco a Lacedaemoniis dissenserunt, tamen rebus bene gestis potentia illorum permansit, atque Mantinea post pacem Antalcidae ab Agesipolide rege humillime depressa Spartiatae summum potentiae gradum ascenderunt. Sed cum quattuordecim annis post accidisset eis illa calamitas apud Leuctra, confestim in Peloponneso magna rerum commutatio facta est, atque Arcades quidem principatu Lacedaemoniorum usque ad illam aetatem praegravati tum occasionem sui liberandi non omiserunt. Quanquam initio Tegeatae et Mantinenses Archidamum secuti in fide manserunt optimatium potentia nondum sublata1), tamen postquam Athenas legati totius fere Graeciae convenerunt et pacis regiae ratione habita eis propositum fuit, singula oppida sui iuris esse, Mantinenses populi potentia crescente omnes curas et cogitationes in urbem denuo constituendam contulerunt. Hoc nuntio Spartam allato Agesilaus Mantineam profectus, ut consilium Lacedaemoniis invitis initum impediret, re infecta revertit, quo factum est, ut aliis Arcadibus adiuvantibus et Eleis tria talenta

1) Xenophon h. g. VI 4, 18 sq.: προθύμως αὐτῷ συνεστρατεύοντο Τεγεᾶται. ἔτι γὰρ ἔζων οἱ περὶ Στάσιππον, λακωνίζοντες καὶ οὐκ ἐλάχιστον δυνάμενοι ἐν τῇ πόλει. ἐῤῥωμένως δὲ καὶ οἱ Μαντινεῖς ἐκ

τῶν κωμῶν συνεστρατεύοντο· ἀριστοκρατούμενοι γὰρ ἐτύγχανον.

praebentibus propositum assequerentur. Sic a Mantinea restituta seditio Arcadum initium cepit.

Eodem tempore viri exstiterunt, qui id spectabant, ut tota Arcadia in unam civitatem arcte coniungeretur, et quod plerique iussissent, singula oppida teneret, quod consilium a popularibus potissimum captum est, cum ei, qui resistebant, optimates essent, qui nisi auxilio Lacedaemoniorum potentiam suam retinere non potuerunt. Principes et auctores illius consilii teste Xenophonte Callibius et Proxenus Tegeatae fuerunt1), cum Diodorus Lycomedis Tegeatae mentionem faciat), de patria errans, quia Lycomedes Mantinensis secundum alios locos molitor rerum novarum fuit.

Sed defuit oppidum, quod universae Arcadiae caput deligeretur, cum civitates ampliores adeo antiquitus inter se obtrectarent.

Quam ob rem ad novam urbem constituendam omni ferebantur cogitatione et undique Aseam, in oppidulum ad Alpheum superiorem haud longe a Laconicae finibus situm, copias contraxerunt, quia ab Oeo et Belmina castellis periculum imminebat.

Decem viri ab Arcadibus urbi condendae creati sunt, quae Spartiatis quasi propugnaculum totius regionis opponeretur: Lycomedes et Hopoleas Mantinenses, Timon et Proxenus Tegeatae (quorum alter paullo post mortem oppetivit), Cleolaus et Acriphius Clitorii, Eucampidas et Hieronymus Maenalii, Possicrates et Theoxenus Parrhasii.3)

[ocr errors]

At inter Arcadas ipsos erat magnae molis novam urbem condere primum Tegeae controversiis ortis. Cum in senatu, cuius delectiɛago' videntur fuisse, sententia inclinaret ad illud consilium reiciendum), Callibius et Proxenus fiduciam in populo posuerunt a quo senatu invito alterum oppido constituendo creatum esse apparet atque arma ceperunt. Postquam in tumultu Proxenus occisus est a Stasippo aliisque, qui statum a patribus relictum non esse mutandum censebant, Callibius et ceteri Mantineam confugerunt, ubi populares gubernacula rei publicae iam tenuerunt, atque ab illis adiuti Tegeam invaserunt. Stasippi

1) Xenophon h. g. VI 5, 6: τῶν Τεγεατῶν οἱ μὲν περὶ τὸν Καλλίβιον καὶ Πρόξενον συνῆγον ἐπὶ τὸ συνιέναι τε πᾶν τὸ Αρκαδικόν, καὶ ὅ,τι νικώη ἐν τῷ κοινῷ τοῦτο κύριον εἶναι καὶ τῶν πόλεων.

2) Diodorus XV 59: Λυκομήδης [ὁ Τεγεάτης] ἔπεισε τοὺς Ἀρκάδας εἰς μίαν συντέλειαν ταχθῆναι . .

3) Pausanias VIII 27.

4) Xenophon ibidem: οἱ δὲ περὶ τὸν Στάσιππον ἔπραττον ἐᾶν τε κατὰ χώραν τὴν πόλιν καὶ τοῖς πατρίοις νόμοις χρῆσθαι.

fautores, cum Pallantium versus in templum Dianae confugissent, Tegeae capitis damnati sunt. Exsulum precibus Agesilaus adductus in Arcadiam irrupit (uno anno post pugnam Leuctricam iam peracto), quo facto Arcades ab Atheniensibus auxilio petito reiecti societatem cum Thebanis inierunt.1)

Orchomenii et Heraeenses autem, qui sub optimatium domiuatu fuerunt, a Spartiatis non defecerunt.

Agesilaus primum Eutaeam, Maenaliorum oppidulum, cuius cives paullo post Megalopolim transmigraverunt, ab Heraeensibus et Lepreatis adiutus cepit, atque etsi ii, qui arma ferre poterant, Aseam se contulerunt, tamen ceteris summa cum diligentia pepercit.

Interim Mantinenses Lycomede imperatore cum quinque milibus copiarum ex tota Arcadia foederata electarum, quae 'níλexтoi'2) vel inάqıτoi' vocabantur, ab Orchomeno oppugnando repulsi et apud Elymiam vicum in angustias adducti Polytropo, Lacedaemoniorum duce, occiso victoriam reportaverunt. Media demum hieme Thebanis iam appropinquantibus Agesilaus Spartam revertit.

Dum haec geruntur, in ea parte Arcadiae, quae spectat inter meridiem et occasum solis ad Helissontis fluminis utramque ripam non longe a Laconicae finibus et vetustissimo Iovis Lycaei sacro Megalopolis (Mɛyáλn néλis) surgere coepit, atque is quidem locus. delectus est, qui paribus spatiis a radicibus Eutresiorum et Maenaliorum montium et a confluente Helissontis et Alphei abest, ubi Maenalii et Parrhasii inter se contingunt et fertilissimi agri late porrigebantur, ut spes esset, fore ut Arcades, homines agrestes, eo facilius sedes eodem transferre animum inducerent. Pagi circumiacentes praeter linguam et sacra nullo arcto vinculo usque ad illam aetatem coniuncti se Spartiatis non semel in clientelam dicaverant.

Megalopolis condendae Orchomenii et Heraeenses omnino non participes fuerunt, quorum alteri eodem tempore Lacedaemoniorum auxilio in unam civitatem ex novem pagis videntur coniuncti esse, ut Megalopolitis insidias struerent. 3)

1) Diodorus XV 62. Demosthenes pro Megalop. 12 p. 205: ἔπεισαν ὑμᾶς (Spartiatarum fautores velut Callistratus) πάντων Πελοποννησίων ἐλθόντων ὡς ὑμᾶς καὶ μεθ ̓ ὑμῶν ἀξιούντων ἐπὶ τοὺς Λακεδαιμονίους ἰέναι, τούτους μὴ προσδέξασθαι (καὶ διὰ τοῦθ ̓, ὅπερ ἦν ὑπόλοιπον αὐτοῖς, ἐπὶ Θηβαίους ἦλθον). ibid. 19 p. 207.

2) Diod. XV 62.

3) Strabo quidem exposuit (p. 337): Evvia' dýμov Hoαía ὑπὸ Κλεομβρότου ἢ ὑπὸ Κλεωνύμου συνῳκίσθη”, sed Boeckhio auctore fortassenò Kheopέvovs' legendum est, qui successit Cleombroto

Praeterea incolae Phigaleae et pagorum longe remotorum, velut Pheneatae, Stymphalii, Psophidii, Cynaethenses, Thelpusii non commemorantur. Sed cum Aeneae Stymphalii, Arcadum imperatoris, nonnullis annis post mentio fiat1), fortasse pauci cives in novam urbem transmigraverunt; numerum quoque Tegeatarum, Mantinensium, Clitoriorum haud exiguum fuisse, qui communi consilio obtemperaverit, apparet ex illis decem viris urbi constituendae

creatis.

Secundum Pausaniam) quadraginta fere vici oppidulaque in novam urbem contributa sunt. Fuerunt decem Maenaliorum: Alea longe remota et a ceteris Mantinensium et Orchomeniorum finibus seiuncta, Pallantium, Eutaea, Sumateum, Asea3), Helisson, Oresthasium (vel Orestheum), Dipaea, Lycaea, Ilɛqάideis', accesserunt sex Eutresiorum: Tricoloni, Zoetium, Charisia, Ptolederma, Cnausum, Parorea; totidem Aegytarum Aegys1), Scirtonium, Malaea), Cromi), Belmina), Leuctrum.

Ex Parrhasia sedes transtulerunt Lycosurenses, Thocnenses, [Trapezuntii], Prosenses (Пooбεis), cives Acacesii, Acontii, Macariae, Daseae.

Ex Cynuria transmigrarunt Gortynii, Alipherenses), Lycoatae, habitatores Thisoae Lycaeo monti subiectae.

patri in pugna Leuctrica occiso et ab anno trecentesimo septuagesimo usque ad trecentesimum nonum regnavit: Diod. XX 29 Klɛouέvns d τῶν Λακεδαιμονίων βασιλεὺς ἐτελεύτησεν ἄρξας ἔτη ἑξήκοντα καὶ μῆνας Séxa. Cum Cleonymus, filius Cleomenis, nunquam regnaverit, Strabonem nomina confudisse verisimillimum est.

1) Xenophon VII 3, 1: Αἰνέας Στυμφάλιος στρατηγὸς τῶν Ἀρκάδων γεγενημένος . .

2) Pausanias VIII 27.

3) Sic Curtio auctore pro 'Iaoaía' legendum est.

4) Si cum Curtio lacunam supplemus: παρὰ Αἰγυτῶν ̔Αἴγυς καὶ

Σκιρτώνιον .

6) Vel potius Μαλέα'; regio est Μαλεᾶτις Xenoph. VI 5, 24 ἐπὶ Λεύκτρῳ ὑπὲρ τῆς Μαλεάτιδος.

6) Ko@uvos Xenoph. VII 4, 20, Kowuitis Paus. VIII 34.

7) Bléviva falsa lectio est. Belbina: Plut. v. Cleom. IV Bélßiva, Livius XXXVIII 34 ager Belbinates. Sicut in Tegeatide Caryatarum et Oeatarum pagi fuerunt, Caryis a Spartiatis antiquitus perdomitis et Oeo capto, ita in parte Aegytidis non subacta 'Belminam' pagum relictum esse verisimile est. (Curtius.)

8) Livius XXXII 5: Aliphera .. una ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Etiam insequenti tempore una cum Gortyne, Dipoena, Thisoa, Methydrio, Teuthide, Calliis, Helissonte partem incolarum retinuit Pausanias VIII 27, 7.

« FöregåendeFortsätt »