Sidor som bilder
PDF
ePub

before all things it is necessary that he should hold a firm faith concerning the Virgin Mary; which faith except a man

Te tota coelestis curia Reginam honorat.
Te per universum orbem Ecclesia invocando concelebrat.
Matrem divinæ majestatis.
Venerandam te veram Regis cælestis puerperam, sanctam quoque dulce-

dinem et piam.
Tu Angelorum Domina, tu paradisi janua.
Tu scala regni coelestis et gloriæ.
Tu thalamus, tu arca pietatis et gratiæ.
Tu vena misericordiæ, tu sponsa et mater Regis æterni.
Tu templum et sacrarium Spiritus sancti, totius beatissimæ Trinitatis no-

bile triclinium. Tu mediatrix Dei et hominum, amatrix mortalium, coelestis illuminatrix. Tu agonizatrix pugnantium, advocata pauperum, miseratrix et refugium

peccatorum. Tu erogatrix munerum, separatrix, ac terror dæmonum et superborum. Tu mundi Domina, coeli Regina, post Deum sola spes nostra. Tu salus te invocantium, portus naufragantium, miserorum solatium, pere

untium refugium. Tu mater omnium beatorum, gaudium plenum post Deum, omnium super

norum civium solatium. Tu promotrix justorum, congregatrix errantium, promissio Patriarcharum. Tu veritas Prophetarum, præconium et doctrix Apostolorum, magistra

Evangelistarum. Tu fortitudo Martyrum, exemplar Confessorum, honor et festivitas

Virginum. Tu ad liberandum exulem hominem, Filium Dei suscepisti in uterum. Per te expugnato hoste antiquo, sunt aperta fidelibus regna coelorum. Tu cum Filio tuo sedes ad dexteram Patris. Tu ipsum pro nobis roga virgo Maria, quem nos ad judicandum credimus

esse venturum. Te ergo poscimus nobis tuis famulis subveni, qui pretioso sanguine Filii

tui redempti sumus.
Æterna fac pia Virgo, cum sanctis tuis, nos gloria munerari.
Salvum fac populum tuum Domina, ut simus participes hereditatis Filii tui.
Et rege nos, et custodi nos in æternum.
Per singulos dies o pia te salutamus.
Et laudare te cupimus usque in æternum, mente et voce.
Dignare dulcis Maria, nunc et semper nos sine delicto conservare.
Miserere pia nobis, miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum, quia in te virgo Maria confidimus.
In te dulcis Maria speramus, nos defendas in æternum.
Te decet laus, te decet imperium, tibi virtus et gloria in sæcula sæculorum,
Amen.

Cantate Dominæ nostræ canticum novum. P. 514.
Omnis spiritus : laudet Dominam nostram. Ibid.

Symbolum instar illius Athanasii.
Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est : ut teneat de Maria

firmam fidem.

keep whole and undefiled, without doubt he shall perish everlastingly.” And now, whosoever shall consider the Litanies of

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in

æternum peribit. Quoniam ipsa sola Virgo manens peperit: sola cunctas hæreses interemit. Confundatur et erubescat Hebræus : qui dicit Christum ex Joseph semine

esse natum. Confundatur Manichæus : qui dicit Christum fictum habere corpus. Palleat omnis, qui hoc ipsum aliunde, non de Maria, dicit assumpsisse. Idem namque Filius qui est Patris in divinis unigenitus : est et verus uni.

genitus Virginis Mariæ filius. In coelis sine Matre, in terris sine Patre. Nam sicut anima rationalis et caro propter unionem de homine vere nasci

tur : ita Deus et homo Christus, de Maria Virgine vere generatur. Induens carnem de carne Virginis : quia sic genus humanum redimi con

gruebat. Qui secundum divinitatem æqualis Patri : secundum vero humanitatem

minor patre. Conceptus in utero Virginis Mariæ Angelo annunciante de Spiritu sancto :

non tamen Spiritus sanctus est pater ejus. Genitus in mundum sine poena carnis Virginis matris : quia sine delecta

tione carnis conceptus : Quem lactavit mater : ubere de coelo pleno. Quem circumstant Angeli obstetricum vice : nunciantes pastoribus gau

dium magnum. Hic a Magis muneribus adoratus, ab Herode in Ægyptum fugatus, a

Joanne in Jordane baptizatus : traditus, captus, flagellatus, cruci

fixus, mortuus, et sepultus. Cum gloria resurrexit: ad coelos ascendit. Spiritum sanctum in discipulos, et in matrem misit. Quam demum in coelum assun : et sedet ad dexteram Filii, non

cessans pro nobis Filium exorare. Hæc est fides de Maria Virgine : quam nisi quisque fideliter, firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Litania Beatæ Mariæ Virginis.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de coelis Deus, Mariæ conditor gloriosus,

Miserere nobis. Fili redemptor mundi Deus, Mariæ nobilis fecundator, Miserere nobis. Spiritus sancte Deus, Mariæ mirabilis obumbrator, Miserere nobis. Sancta Trinitas unus Deus, qui Mariam glorificas, Miserere nobis. Sancta Maria, quæ totum mundum illuminas,

Ora pro nobis. Sancta Maria, quæ tuos servos exaltas,

Ora pro nobis. Sancta Maria, quæ pro peccatoribus supplicas,

Ora pro nobis. Sancta Maria illuminatrix cordium,

Ora pro nobis. Sancta Maria fons misericordiæ,

Ora pro nobis. Sancta Maria splendor sanctæ Ecclesiæ,

Ora pro nobis. Sancta Maria flumen sapientiæ,

Ora pro nobis.

the blessed Virgin, and other Rosaries, and the Prayers and Hymns of her Saturday's Office, and her Psalters, and the

Ora pro

Sancta Maria ab Angelo salutata,
Sancta Maria per Spiritum sanctum obumbrata,
Sancta Maria in coelis glorificata,
Sancta Maria rosa veris speciosa,
Sancta Maria vitis frondens generosa,
Sancta Maria dulcis virgo et speciosa,
Sancta Maria a Deo patre sponsa electa,
Sancta Maria verbi Dei mater præelecta,
Sancta Maria a Spiritu sancto protecta,
Sancta Maria, quæ Deum in utero concepisti,
Sancta Maria, quæ Deum et hominem genuisti,
Sancta Maria virgo virginum signifera,
Sancta Maria virga Jesse Christifera,
Sancta Maria arbor vitæ fructifera,
Sancta Maria feminarum pulcherrima,
Sancta Maria humilium humillima,
Sancta Maria sanctarum sanctissima,
Sancta Maria super omnes diligentius amanda,
Sancta Maria super omnes excellentius magnificanda,
Sancta Maria mater conditoris,
Sancta Maria mater redemptoris,
Sancta Maria mater salvatoris,
Sancta Maria mater mundo desiderabilis,
Sancta Maria inferis terribilis,
Sancta Maria mater amabilis,
Sancta Maria virgo plena gratia,
Sancta Maria virgo plena clementia,
Sancta Maria pia fundens solatia,
Sancta Maria flos et decus virginalis,
Sancta Maria fluvius sapientialis,
Sancta Maria splendor et lux Orientalis,
Sancta Maria virtutum coeli Regina,
Sancta Maria domus Dei cypressina,
Sancta Maria coeli fenestra crystallina,
Sancta Maria perpetuæ lucis aurora,
Sancta Maria virgo pulchra et decora,
Sancta Maria melodia dulcis et sonora,
Sancta Maria deliciarum Dei dapifera,
Sancta Maria coelestis curiæ pincerna,
Sancta Maria paradisi porta pervia,
Sancta Maria placitum Dei umbraculum,
Sancta Maria virginum nova exultatio,
Sancta Maria mulierum prima benedictio,
Sancta Maria miserorum pia consolatio,
Sancta Maria vera salus et beatitudo,
Sancta Maria charitatis magnitudo,
Sancta Maria pietatis latitudo,
Sancta Maria mater orphanorum,

Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.

nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora
pro

nobis.
Ora
pro

nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.
Ora pro nobis.

pro nobis.

vast number of books of devotion to her, and the worship. that is accordingly given to her in pretended Catholic countries ;

Sancta Maria mammilla orphanorum,

Ora
pro

nobis. Sancta Maria mammilla parvulorum,

Ora pro nobis. Sancta Maria consolatio afflictorum,

Ora pro nobis. Sancta Maria cui Angeli obediunt et obsecrantur, Ora pro nobis. Sancta Maria nobilis Regina coelorum,

Ora pro nobis. Sancta Maria cui Sancti et Sanctæ congaudent et gratulantur,

Ora pro nobis. Sancta Maria quam omnia laudant et venerantur,

Ora pro nobis. Propitia esto,

Parce nobis Domina. Propitia esto,

Libera nos Domina. Ab omni malo,

Libera nos Domina. Ab omni mala tentatione,

Libera nos Domina. Ab ira et indignatione Dei,

Libera nos Domina. A periclitatione et desperatione,

Libera nos Domina. A superbia præcipitante,

Libera nos Domina. Ab avaritia devastante,

Libera nos Domina. A peccato iræ et invidiæ cruciante,

Libera nos Domina. A carnis tentatione undique anxiante,

Libera nos Domina. A peccato gulæ et castrimargiæ commaculante, Libera nos Domina. Ab incursu hostis malignantis,

Libera nos Domina. Per dulcorem et gaudium de Christi incarnatione, Libera nos Domina. Per dolorem et angustiam de illius passione,

Libera nos Domino, Per gaudium et miraculum de illius resurrectione, Libera nos Domina. Per fidem tuam de Spiritus sancti missione,

Libera nos Domina. Per gaudium et lætitiam de illius ascensione, Libera nos Domina. Per gaudium et lætitiam de tua coronatione,

Libera nos Domina, In hora mortis devastante,

Libera nos Domina. In judicis districto examine,

Libera nos Domina, Ab inferni horribili cruciamine,

Libera nos Domina. Peccatores,

Te rogamus audi nos. Ut sanctam Ecclesiam piissima Domina conservare digneris,

Te rogamus audi nos. Ut justis gloriam, peccatoribus gratiam impetrare digneris,

Te rogamus audi nos. Ut tribulatus consolationem, captivis liberationem impetrare digneris,

Te rogamus audi nos. Ut famulos et famulas tibi devote servientes consolari digneris,

Te rogamus audi nos. Ut populum Christianum filii tui pretioso san

guine redemptum conservare digneris, Te rogamus audi nos. Ut cunctis fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris,

Te rogamus audi nos. Mater Dei,

Te rogamus audi nos. Mater charissima et Domina nostra, miserere nobis, et dona nobis perpe

tuam pacem, Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

whosoever shall consider what they say to her in those prayers and hymns, &c. which the Speculum Beatæ Virginis, just now published, has put together, may perhaps find there are

causes of horror,” which M. de Meaux is not so much concerned at as he ought to be: he may justly fear, that if the Reformation did not give some little check, neither would these excesses stop here, though in many places nothing now remains to be done, but without any farther reservedness, to erect altars proper to the blessed Virgin in every church, as the Jesuits* began to do in China.

Pater noster. Et ne nos inducas in tentationem.
Ego dixi Domina miserere nobis.
Sana animam meam, quia peccavi tibi.
Converte misericordiam tuam super nos.
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Ostende potentiam tuam contra inimicos nostros.
Ut justificeris in nationibus populorum.
Miserere servorum tuorum, super quos invocatum est nomen tuum.
Et ne sinas angustiari eos in tentationibus suis.
Ne projicias nos in tempore mortis nostræ.
Et succurre animam cum deseruerit corpus suum.
Esto nobis Domina turris fortitudinis.
Et petra durissima contra inimicum.
Adjura me Domina, ne corruam coram eo.
Fac ut conteratur sub pedibus meis.
Exaudi orationem meam, et deprecationem meam.
Et contepescant adversarii mei.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui pro nobis de castissima Virgine
Maria nasci dignatus es, fac nos tibe casto corpore ire, et humili
mente placere.

Oramus etiam te piissima Virgo Maria, mundi Regina et Angelorum Domina, ut eis quos in purgatoriis ignis examinat, impetres refrigerium, peccatoribus indulgentiam, et justis perseverantiam in bono : nos quoque fragiles ab omnibus instantibus defende periculis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Psalm 50 [51]. Miserere mei Domina : quæ mater misericordiæ nuncuparis. Et secundum viscera misericordiarum tuarum : munda me ab omnibus

iniquitatibus meis. Effunde gratiam tuam super me : et solitam clementiam tuam ne sub

trahas a me. Quoniam peccata mea confitebor tibi : et coram te me accuso de sceleri

bus meis. Fructui ventris tui me reconcilia : et pacifica me ei, qui me creavit Gloria Patri, etc.]

Trigautii Exp. ad Sinas. lib. 5. c. 15, 20.

*

« FöregåendeFortsätt »