ipsi ab hominibus exhibendum, sive novo et stupendo beneficio homines obstrinxerit ad sui cultum et obsequium. Certe in loco illo ad Philippenses, (quem præcipue venditant anonymus ejusque gregales,) qui post mortem summe a Deo exaltatus dicitur, idem ante assumptam servi formam, hoc est, (Paulo se interpretante,) antequam fuerit homo factus, in forma Dei substitisse, Deoque æqualis fuisse ostenditur. Plane autem insulsa esse commenta, quibus ejus loci vim eludere conantur sive Ariani sive Socinistæ, perspiciet facile, quisquis totius loci contextum accurate expenderit. Sic in Epistola ad Hebræos i. 2, 3. qui, purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dextram Majestatis in excelsis, idem Filius Dei dicitur, per quem condita fuere sæcula, et splendor gloriæ Paternæ, qui verbo suo potenti omnia sustineat. Humanam autem Christi naturam, pro suo captu, in societatem gloriæ et honoris cum divina Filii Dei persona venisse non diffitemur. Scilicet hoc manifeste docet Paulus; hoc idem docet auctor Epistolæ, quæ Barnabæ dicitur, cum ait, Christum voluisse vas Spiritus sui glorificari, ut supra observavimus. Neque aliud vult Hermas, cum in loco itidem superius lau- 57 dato dicit, servum, hoc est, Christum hominem, ob bonum opus quod præstiterat, Filio Dei cohæredem factum esse. Qui etiam Hermæ locus anonymi commentum penitus evertit. Nam ibi apertissime distinguitur honos ille divinus, quem Christus ut Dei Filius, (nempe ipso Herma interprete,) ante creaturas omnes existens, prius apud Patrem habuit, ab honore illo, qui Christo servo, hoc est, homini, qui ad Hujus sect. 2. 3. [p. 109.] 1 mortem usque crucis obediens factus est, post mortem mercedis loco retributus fuit. Interim humana Christi natura post mortem exaltata divini imperii atque honoris particeps facta est, non per se, sed ratione hypostasis verbi, a qua illa sustentatur, et cui unita est: ut honos iste proprie in personam terminetur, non in naturam; adeoque manifestum sit, dum humanitas Christi adoratur, non ita adorari creaturam, quin proprie tendat actus ille in Creatorem, qui naturam creatam sibi in unitate personæ copulavit. Optime hanc rem explicat vere magnus Athanasius in Epistola ad Adelphium episcopum contra Arianos, his verbisk: Οὐ κτίσμα προσκυνοῦμεν, μὴ γένοιτο ̇· ἐθνικῶν γὰρ καὶ ̓Αρειανῶν ἡ τοιαύτη πλάνη· ἀλλὰ τὸν Κύριον τῆς κτίσεως σαρκωθέντα τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον προσκυνοῦμεν. εἰ γὰρ καὶ ἡ σὰρξ αὐτὴ καθ' ἑαυτὴν μέρος ἐστὶ τῶν κτισμάτων, ἀλλὰ Θεοῦ γέγονε σῶμα καὶ οὔτε τὸ τοιοῦτον σῶμα καθ' ἑαυτὸ διαιρούντες ἀπὸ τοῦ λόγου προσκυνοῦμεν, οὔτε τὸν λόγον προσκυνῆσαι θέλοντες μακρύνομεν αὐτὸν ἀπὸ τῆς σαρκός· ἀλλ ̓ εἰδότες, καθὰ προείπομεν, τὸ, ὁ λόγος σάρξ ἐγένετο, τοῦτον καὶ ἐν σαρκὶ γενόμενον ἐπιγινώσκομεν Θεόν. i. e. "Creaturam non adoramus, absit; in ethnicos " enim et Arianos competit istiusmodi delirium; sed "Dominum rerum creatarum, incarnatum Verbum "Dei adoramus. Nam tametsi caro per se pars sit " rerum creatarum, tamen Dei corpus effecta est; " neque istiusmodi corpus seorsum discriminatum a "Verbo adoratione prosequimur, neque Verbum " adoraturi ipsum a carne longe seponimus: sed " cum sciamus, ut dictum est, Verbum carnem esse "factum, illud jam in carne existens Deum agnosci"mus." Et postea in eadem Epistola 1: Γινωσκέτωσαν ὅτ τὸν Κύριον ἐν σαρκὶ προσκυνοῦντες οὐ κτίσματιὶ προσκυνοῦμεν, ἀλλὰ τὸν κτίστην ἐνδυσάμενον τὸ κτιστὸν σῶμα. i. e. "Cognoscant," scilicet Ariani, "nos qui Dominum " in carne adoramus, non creaturam adorare, sed "Creatorem corpore creato indutum." Denique Epistolam claudit his verbis notatu dignissimis m : Ἡ πίστις τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας κτίστην οἶδε τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον καὶ δημιουργὸν τῶν ἁπάντων· καὶ οἴδαμεν ὅτι ἐν ἀρχῇ μὲν ἦν ὁ λόγος, καὶ ὁ λόγος ἦν πρὸς τὸν Θεόν. γενόμενον δὲ αὐτὸν καὶ ἄνθρωπον διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν προσκυνοῦμεν, οὐχ ̓ ὡς ἶσον ἐν ἴσῳ γενόμενον τῷ σώματι, ἀλλ ̓ ὡς δεσπότην προσλαβόντα τὴν τοῦ δούλου μορφὴν, καὶ δημιουργὸν καὶ κτίστην ἐν κτίσματι γενόμενον· ἵν ̓ ἐν αὐτῷ τὰ πάντα ἐλευθερώ σας τὸν κόσμον προσαγάγῃ τῷ Πατρὶ, καὶ εἰρηνοποιήσῃ τὰ πάντα, τὰ ἐν οὐρανοῖς καὶ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς. οὕτω γὰρ καὶ τὴν πατρικὴν αὐτοῦ θεότητα ἐπιγινώσκομεν, καὶ τὴν ἔνσαρκον αὐτοῦ παρουσίαν προσκυνοῦμεν, κἂν ̓Αρειομανῖται διαῤῥηγνύωσιν ἑαυτούς. i. e. " Fides catholicæ ecclesiæ Verbum Dei " Conditorem et Opificem rerum omnium agnoscit; " et certo scimus, in principio fuisse Verbum, et "Verbum fuisse apud Deum; illudque ipsum Ver" bum, hominem factum nostræ salutis gratia, ado"ramus; non ut parem in pari corpore, sed ut Do" minum in assumpta servi forma, et Opificem Con" ditoremque in re condita existentem; ut in ipsa " omnia in libertatem vindicans, mundum Patri re" conciliaret, omniaque pacificaret, quæ in cœlis et * Tom. I. p. 157. [vol. I. p. 912. §. 3.] 1 Pag. 160. [§. 6. p. 915.] quæ in terris sunt. Ita enim et Deitatem ejus ex "Patre oriundam cognoscimus, et præsentiam ejus " in carne adoramus, rumpantur licet Ariomanitæ." 16. Ad Polycarpum et fratres Smyrnæos revertor. Constat ipsos Christum una cum Deo Patre glorifi 1 [Ita legit post alios omnes etiam editor Benedictinus: sed corrigendum est κτίσμα τι.] m Pag. 161, 162. [p. 916.] casse, non ut servum, qui postea Dominus factus fuerit, sed ut παῖδα ἀγαπητὸν, εὐλογητὸν, τὸν μονογενῆ τοῦ Πατρός· quod Epistolam Smyrnæorum legenti facile patebit. Istis autem titulis divinam Filii naturam, gloriam ac majestatem significari, ex consensu veteris ecclesiæ ex parte jam ostendimus, atque plenius alibi demonstrabimus. Sed et Smyrnæi rationem reddentes, cur cum Christum hominem eumque crucifixum adorarent, martyres tamen Christi passionem imitantes non colerent, sic de Christo diserte respondent, Τοῦτον μὲν γὰρ υἱὸν ὄντα τοῦ Θεοῦ προσκυνοῦμεν. i. e. "Hunc utpote Dei Filium" (non ut merum hominem) " veneramur." Mox (utinam attendant pontificii) de martyribus addunt, Τοὺς δὲ μάρτυρας ὡς μαθητὰς τοῦ Κυρίου καὶ μιμητὰς ἀγαπῶμεν ἀξίως, ἕνεκα εὐνοίας ἀνυπερβλήτου τῆς εἰς τὸν ἴδιον βασιλέα καὶ διδάσκαλον. i. e. "Martyres autem tanquam dis"cipulos atque imitatores Domini merito amore " prosequimur, propter incredibilem eorum benevo" lentiam erga Regem ac Magistrum suum." Præterea iidem Smyrnæi Spiritui etiam Sancto, ut vidimus, una cum Deo Patre honorem divinum adscribunt. Quæro, qua ratione? an ut Domino facto? sed dicat nobis Irenici auctor, quando et quomodo Spiritus Sanctus e servo Dominus factus fuerit? An ut Spiritui creato cæteris spiritibus sive angelis excellentiori? sed omnes fatentur, cultum divinum nulli creaturæ per se, sit ea licet excellentissima, deberi. Ad hæc sacræ literæ ubique clarissime docent, Spiritum S. in ipso Deo subsistere, ejusque mentem et arcana omnia intime cognita ac perspecta habere, ubique præsentem esse, &c. neque ■ Vide imprimis 1 Cor. ii. 10, 11. vel unum iota uspiam tradiderunt, ex quo ipsum in rerum creatarum censu collocari suspiceris. Unde maxima semper et sagacior Pneumatomachorum pars satius existimarunt, Spiritus Sancti ipsam per- 58 sonalitatem rotunde negare, atque asserere nihil aliud illum esse quam ipsius Dei Patris virtutem et potentiam, neque ab eo distingui, quam creaturam ipsum esse, contra tot ac tam luculenta Scripturæ testimonia, affirmare. Sed et frustra illi sunt; nam in Scripturis Spiritus Sanctus haud minus clare a Deo Patre discriminatur, quam ipse Filius; (quod, si res ista nunc ageretur, demonstratu perfacile esset;) et universa ecclesia catholica Spiritum Sanctum distinctam a Patre personam esse semper credidit et docuit. Reliquum est igitur, ut fateamur veteres Christianos Spiritum Sanctum adorasse sub hoc conceptu, quod sit Dei Spiritus, in ipso Deo subsistens, adeoque Deus ipse ; a Deo tamen, cujus est Spiritus, persona distinctus. Quod si verum est, ut est verissimum, sequetur eosdem veteres Filium aut tanquam natura Deum adorasse, aut Spiritui Sancto inferiorem existimasse; major enim procul dubio est honoris prærogativa, coli ut natura Deum, quam ut Deum ac Dominum factum. Filium autem Spiritui Sancto inferiorem esse nemo catholicorum unquam somniavit; scilicet in Scripturis, Spiritus S. a Filio mitti ac sua ab eodem Filio accepisse dicitur; atque in omnibus veterum δοξολογίαις, in quibus personæ divinæ suo ordine enumerantur, Filius δεντέραν, Spiritus vero S. τρίτην χώραν seu τάξιν sortitur, ut cum Justino loquar. 17. Hoc sane invictissimum est divinitatis Christi argumentum; atque ita judicarunt veteres. Sic enim Novatianus, sive auctor libri de Trinitate inter opera |