98 CAP. VIII. Confirmatur Nicæna fides, de Filii τῷ ὁμοουσίῳ, testimoniis Caii presbyteri, et S. Hippolyti celeberrimi episcopi et martyris. 1. AD scriptores jam venio ecclesiasticos, qui Tertulliano ætate proximi fuerunt. Extabat Photii temporibus liber Περὶ τοῦ παντὸς, de Universo inscriptus; quem alii perridicule Josepho Judæo, alii Justino Martyri, nonnulli demum Irenæo, ut refert idem Photius", attribuerunt. Sed recte illorum sententiam secutus est Photius, qui tradiderunt librum revera conscriptum fuisse a Caio presbytero, eodem, qui Labyrinthum (celebrem librum) composuit, et Zephyrini episcopi Romani temporibus maxime floruito; siquidem ipse Caius in extremo Labyrintho testatum reliquit, se esse libri de Universi Natura auctorem P. Quam autem per omnia catholice de vera Christi divinitate scripserit auctor ille, nos docet Photius his verbis : Περὶ μέν τοι Χριστοῦ τοῦ ἀληθι νοῦ Θεοῦ ἡμῶν ὡς ἔγγιστα θεολογεῖ, κλῆσίν τε αὐτὴν ἀναφθεγγύμενος Χριστοῦ, καὶ τὴν ἐκ Πατρὸς ἄφραστον γέννησιν ἀμέμπτως ἀναγράφων. i. e. “De Christi autem veri Dei nos" tri divinitate aptissime disserit, quando et ipsam "Christi appellationem illi attribuit, et ineffabilem "ex Patre generationem citra reprehensionem de " scribit." Certe de Servatoris nostri vera divinitate, ■ In Bibliotheca cod. 48. • Caius floruit circa an. 210. Cave. BOWYER. P Scripsit Caius Περὶ τῆς τοῦ παντὸς οὐσίας, uti in fine Labyrinthi sui, exscriptore Photio, ipse testatum reliquit. Verum an id opus idem sit cum eo quod Περὶ τοῦ παντὸς inscriptum, et Hippolyti operibus vulgo annumeratum extat, incertum est. Cave. BowYER. [Vid. Routh. in Reliq. Sacr. II. p. 31.] et ejus inenarrabili generatione, non aptissime et citra reprehensionem disseruisset Caius, Photio saltem judice et censore, si quicquam ipsi excidisset, quod pro Arianis faceret, aut Filii τῷ ὁμοουσίῳ vel in speciem repugnaret. Meritissimo igitur jure hunc scriptorem inter catholicæ Nicænæ fidei vindices ac patronos numeramus. 2. Caio presbytero succenturiandus est S. Hippolytus martyr et episcopus Portuensis, (quod ab Anastasio bibliothecario discimus,) qui floruit Alexandro Mammeæ filio imperante, hoc est circiter annum Christi 220. Is in opusculis contra Beronem et Helicen, q apud Anastasium in Collectaneis, duplicem in Christo naturam accurate discernit, et divinam eandem plane esse demonstrat, quæ est in Patre. Nam Christum dicit Θεὸν ἄπειρον ὁμοῦ, καὶ περιγραπτὸν ἄνθρωπον ὄντα τε καὶ νοούμενον, τὴν οὐσίαν ἑκατέρου τελείως τελείαν ἔχοντα. i. e. "Deum infinitum simul, et circumscrip" tum hominem esse et intelligi, utriusque substan" tiam perfectam perfecte habentem." Ejusdem est illustris hæc de Christi divina simul et humana natura confessio, qua certe a nemine unquam, vel post concilium Nicænum, expressior aut significantior edita fuit: * Τὸ γὰρ θεῖον, ὡς ἦν πρὸ σαρκώσεως, ἔστι καὶ μετὰ σάρκωσιν κατὰ φύσιν ἄπειρον, ἄσχετον, ἀπαθὲς, ἀσύγκριτον, ἀναλλοίωτον, ἄτρεπτον, αὐτοσθενὲς, καὶ, τὸ πᾶν εἰπεῖν, ὑφεστὸς οὐσιῶδες, μόνον ἀπειροσθενὲς ἀγαθόν. i. e. “Divini"tas, ut erat ante incarnationem, est et post incar" nationem secundum naturam infinita, incompre"hensibilis, impassibilis, inalterabilis, inconvertibilis, 9 Hippolytus Sermone I. apud Anastas. in Collect. p. 210. [Vol. I. p. 226.] Hippolytus Sermone I. apud Anastas. in Collect. p. 211. " per se potens, et ut totum dicam, substantiale quid " subsistens, quod solum infinitæ virtutis bonum sit." Nec mirabitur quisquam hæc tam præclara et magnifica de Filio Dei protulisse Hippolytum, qui meminerit ipsum fuisse discipulum (ut veteres tradiderunt) Clementis Alexandrini; qui de Christo vero Deo ὡς ἔγγιστα θεολογεῖ, quemadmodum supra ostendimus. 3. Hæc autem cum tam clara ac diserta sint, Sandius nullam aliam evadendi viam cernere potuit, quam ut audacter, pro more scil. suo, pronuntiarett, "Opuscula de Theologia et Incarnatione contra Be"ronem et Helicen Serm. I. apud Anastasium in " Collect. non esse Hippolyti." Sed videamus, quibus ille rationibus suam hanc decretoriam sententiam, veteris et magni illius bibliothecarii (in MSS. 99 antiquiorum Patrum codicibus, pro officio suo, versatissimi) judicio oppositam tueatur. "Nec Euse"bius," inquit, "nec Hieronymus tractatus ejus" modi meminerunt." Quasi scilicet omnia omnium veterum doctorum scripta Eusebius et Hieronymus commemoraverint. Sed et Eusebius diserte profitetur, se plenum operum Hippolyti catalogum neutiquam exhibuisse; dum post recensita quædam ejus scripta, hæc subjungit, Πλεῖστά τε ἄλλα καὶ παρὰ πολλοῖς εὕροις ἂν σωζόμενα. i. e. "Et alia plurima apud " multos asservata licet reperire." Eusebii autem Catalogo paucissima Hippolyti scripta addidit Hieronymus. Sane haud minori verisimilitudine contendere potuisset Sandius, Hippolytum nullius unquam ecclesiæ episcopum fuisse; siquidem et Eusebius et Hieronymus locum episcopatus ipsius prorsus igno * De Script. Eccl. p. 27. "Hist. Eccles. VI. 22. rarunt, et ab Anastasio demum illud didicimus. En et alteram ejus ratiunculam! "Vel Sabellianum," inquit, "vel Eutychianum eorum Excerptorum aucto" rem fuisse necesse est, ob hæc ejus verba : Ὃ ταυ“ τόν ἐστι τῷ Πατρὶ, γενόμενος ταυτὸν τῇ σαρκὶ διὰ τὴν κένω 66 σιν. Utraque autem loquendi formula hæretica " est Ignatio Epist. ad Trall. cum dicit hæreticos do“ cere ταυτὸν εἶναι πατέρα, καὶ υἱὸν, καὶ πνεῦμα ἅγιον· et “ post οὐδὲ γὰρ ταυτὸν Θεὸς καὶ ἄνθρωπος. Si enim ταυτὸν " identitatem subsistentiæ denotare dicatur, mani" festissimus est Sabellianismus; sin unitatem es"sentiæ et naturæ, apertissimus est Eutychianis" mus." Quibus respondeo, ταυτὸν in priori membro loci unitatem essentiæ et naturæ omnino denotare, non subsistentiæ identitatem, quam solam impugnavit spurius ille Ignatius, quem citat Sandius. Neque hinc tamen concedendum, Eutychianismum confirmari in verbis illis ταυτὸν τῇ σαρκί. Ut hominis intolerabilem sive inscitiam sive fraudulentiam clarius perspicias, en tibi, lector, integrum Hippolyti locum *: "Sermo sive Filius Dei," inquit, τροπὴν οὐχ ὑπέμεινεν, μηδ ̓ ἑνὶ παντελῶς, ὃ ταυτόν ἐστι τῷ Πατρὶ, γενόμενος ταυτὸν τῇ σαρκὶ διὰ τὴν κένωσιν· ἀλλ ̓ ὥσπερ ἦν δίχα σαρκὸς, πάσης ἔξω περιγραφῆς μεμένηκε. i. e. “ mutatio"nem non passus est, nec in ullo prorsus, in quo " idem est cum Patre, factus est idem cum carne, propter exinanitionem; sed cujusmodi erat absque carne, ita mansit extra omnem circumscriptio"nem." Vides, Hippolytum hic non affirmare, sed expresse negare, Verbum sive Filium Dei post incarnationem in ullo prorsus idem factum fuisse cum Sane nihil contra Eutychis insaniam ex 66 carne. * Anastas. in Collect. p. 210. [vol. I. p. 226.] pressius dici potuit. Sed adhuc instat Sandius; " Porro," inquit, "auctorem Sabellianum fuisse, ab" unde liquet ex ejusdem verbis apud Anastasium, “ quibus Filio ἀγεννησίαν tribuit. Nam Ignatius d. 1. " scribit, hæreticos (Simonianos Sabellii præcurso" res) Christum ἀγέννητον putare." Scilicet ludit hic et ludificari voluit lectorem suum sophista crassa homonymia vocabuli ἀγεννησίας. Supra ostendi, voces ἀγένητος et ἀγέννητος a scriptoribus ecclesiasticis, præsertim qui Nicæna synodo anteriores fuerunt, promiscue usurpari; ita ut tam ἀγέννητον quam ἀγένητον significaret id quod increatum vel non factum sit : quo sensu Filium ἀγέννητον expresse dixit verus Ignatius. Vide quæ supra disseruimus hujus sect. cap. 2. §. 6. [p. 115.] Recte itaque, licet barbare, Anastasius vocem ἀγεννησία ab Hippolyto usurpatam vertit, infactio. Piget de tam obviis et notis toties lectorem monuisse. 4. Speciosior est objectio eorum, qui probare conantur hæc Excerpta non esse Hippolyti, quod in iis hæresis Eutychetis, qui Hippolyto longe posterior fuit, clare refellitur. His ex Canisio respondet Possevinus in Apparatu, errorem de permistione naturarum in Christo, contra quem disputat Hippolytus, non cum Apollinari et Eutyche demum natum et introductum, sed longe antiquiorem esse, cum illius Justinus Martyr meminerit in Expositione Fidei. Falsi fortasse fuerunt Canisius et Possevinus in eo, quod Expositionem Fidei Justino Martyri tribuerint ; errorem tamen, de permixtione naturarum in Christo, Apollinari et Eutychete antiquiorem esse, quin et ab ecclesiæ doctoribus, qui Hippolytum antecessere, impugnatum fuisse, aliunde certissime constat. Pluribus illud testimoniis probare potuissem. Sed unico Tertulliani loco contentus ero; ita igitur |