Sidor som bilder
PDF
ePub

tate Clericorum hæc verba k: "Si Christus seip

66

sum comparare ausus est Deo, qui ait, Pater " major me est; aut si apostoli coæquare semetipsos "ausi sunt Christo, et nos hodie apostolis æquales " facit consimilis fortitudo." Sed librum spurium et supposititium esse consentiunt hodie docti omnes, interque eos ipse Huetius. "Cypriani non esse istud 133

66

opus," inquit Huetius loco a Sandio citato, “cla" mant barbaræ hæ voces, cujusmodi nullas in puro

66

ac terso Cypriani sermone nanciscaris; constitutionarios, repulsorium, vulgaritatis, fluxurarum, " probrositas, &c. Quis monstrorum ejusmodi pa" rentem Cyprianum dicat?" En egregium Sandiani candoris specimen! Interim verba allata, cujuscunque sint, sanam interpretationem facile admittunt, et de Christo in terris agente, et nostræ salutis οἰκονομίαν implente, intelligi possunt. Imo hanc fuisse ipsam auctoris mentem inde apparet, quod paucis interjectis1 citet ex Epist. ad Philippenses ii. hæc verba : Hoc sentite de vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Qui Pauli locus, ita versus, manifeste significat, Christum quidem, quatenus in forma Dei constitutus fuit, potuisse sine arrogantia et absque ulla Dei Patris sui injuria arbitrari, se Deo esse æqualem, atque ut talem se gerere; sed tamen semetipsum exinanivisse, &c. Fæde itidem virum sanctum calumniatur Sandius, dum ipsi mox tribuit hanc hæresim; "Verbum" (in Christo) " fuisse loco animæ." Nam constans est Cypriani doctrina, Verbum sive Filium Dei assump

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

sisse non carnem tantum, sed hominem et filium hominis, hoc est, verum et perfectum hominem ex anima rationali et corpore humano constantem; quod norunt omnes, qui in Cypriani scriptis plane hospites

non sunt.

4. Quis autem patienter ferat, qui veritati et candori studet, impudentissimum sophistam, dum ex Ruffino probare nititur, Cyprianum fuisse Arianum? "Quamobrem," inquit, "Ruffinus Apol. pro Orig. " quamplurimis ait in illis partibus, (loquitur au" tem de Constantinopoli,) sanctum martyrem Cy"prianum hujus fidei, quæ a Tertulliano non " recte scripta est, persuasum fuisse. Tertullia"num sane magistri titulo condecoravit, ejusque " scriptis quotidie incubuit; quod vero Tertulliani " fides fuerit Ariana, supra diximus." Post aliqua subjicit, " Arianismum et Macedonianismum a Ruf"fino et orientalibus denotari liquet ex verbis Ruf" fini proxime præcedentibus." Qua vero fronte potuit ille ad verba Ruffini præcedentia lectorem remittere? scilicet inde luce meridiana clarius patebit, pessima fide Ruffinum allegari ad probandum cum Ario sensisse Cyprianum. En tibi, lector, integrum Ruffini locum m: " Sancti Cypriani," inquit, " martyris solet omne Epistolarum corpus in uno co" dice scribi. Huic corpori hæretici quidam, qui in "Spiritum S. blasphemant, Tertulliani libellum de "Trinitate reprehensibiliter, quantum ad veritatem " fidei nostræ pertinet, scriptum inserentes, et quam" plurimos codices de talibus exemplariis conscriben" tes, per totam Constantinopolim urbem maximam

m Vide Ruffini Apol. pro Orig. inter opera Hieronymi tom. IX. p. 131. [Epilog. ad Apol. sive de Adult. Lib. Orig. p. 53.]

" distrahi pretio viliori fecerunt, ut exiguitate pretii " homines illecti ignotos et latentes dolos facilius com"pararent: quo per hoc invenirent hæretici perfidiæ " suæ fidem tanti viri auctoritate conquirere. Ac"cidit tamen, ut recenti adhuc facto quidam ex "nostris fratribus catholicis inventi admissi sceleris "commenta retegerent, et ex parte aliqua, si quos " possent, ab erroris hujus laqueis revocarent. Quam" plurimis tamen in illis partibus, sanctum marty" rem Cyprianum hujus fidei, quæ a Tertulliano non " recte scripta est, fuisse persuasum est." Jam quivis perspiciat, Constantinopolitanos fuisse hæreticos Pneumatomachos, qui persuadere aliis conarentur, Cypriani fidem a catholica diversam fuisse; idque illos probatum ivisse non ex aliquo martyris genuino opere, (quippe qui catholice ubique de S. Trinitate scripserit,) sed ex alieno libello, quem ipsi pessimi nebulones Cypriani operibus inseruerant, impia fraude mox a catholicis detecta. Ac sane Cyprianum de S. Trinitate librum aliquem conscripsisse, nemo scriptor ecclesiasticus testatus est. Imo neque Tertulliani fuisse per omnia librum illum ab hæreticis venditatum censeo, sed multis in locis ab iisdem hæreticis depravatum. Nam Tertullianus nunquam cum Pneumatomachis sensit, sed constanter, etiam in hæresim lapsus, tres personas unius Divinitatis credidit, et Spiritum Sanctum, perinde ac Patrem et Filium, Deum expresse dixit, ut ex testimoniis supra a nobis allatis apparet. Verum de Tertulliani fama et existimatione non multum laborarunt catholici ejus ævi; quippe qui tunc, propter alia ejus dogmata, apud omnes orthodoxos pro hæretico et ab ecclesia alieno habitus fuerit. Idem fere de Novatiano statuendum, cujus fuisse librum de Trinitate ab hæreticis dispersum, illum scil. qui hodie inter opera Tertulliani extat, censuit Hieronymus; nam et ille catholice de Trinitate sensit, ut mox ostende

134 mus. Ex his autem aliisque multis indiciis intelligat porro lector, quid sit Sandio Historiam Ecclesiasticam enucleare; nempe explosas et insulsas fabulas, manifesta mendacia undique conquirere et congerere, quibus damnatæ Arianorum hæresi fides atque auctoritas concilietur. Atque hucusque Cypriani sententiam explicavimus.

5. Cypriano subjiciendus est Novatianus, sive auctor libri de Trinitate, quem paulo ante commemoravimus. Hunc auctorem de Trinitatis mysterio " non satis accurate esse locutum, imo absurde ple" raque tradidisse,” dicit Petavius; et Sandius, Petavii judicio, ut solet, nimium confisus, ipsum accenset iis, qui idem, quod Arius, ante tradiderunt. Verum minus accurata et absurda illa vel ad Filii οἰκονομίαν, vel ad minoritatem istam Filii, ad Patrem tanquam ad auctorem et principium suum collati, quam catholici omnes etiam post synodum Nicænam agnoverunt, referenda esse, suo loco ostendetur. Interim auctorem, quisquis fuerit, in rei summa cum Ario minime sensisse, paucis ex ipso, sed iis luculentissimis, adductis testimoniis demonstrabimus. Cui demonstrationi hoc unum præmittimus observandum, ipsum Petavium alibi fateri disertis ver

n Vide Hieron. advers. Ruffin. Apol. II. 5. sub finem. [§. 19. vol. II. p. 513.]

• Librum de Trinitate scripsit Novatianus circa an. 257. Cum

operibus Tertulliani excudi solet. Cave. BOWYER.

P De Trin. I. 5. 5.

4 Enucl. H. E. I. p. 110.

Præfat. in tom. II. 5. 3.

S

bis, minus accurata et absurda illa, quæ operi suo inseruit auctor, "aut solo loquendi modo, aut certe " citra mysterii substantiam, ab catholica regula dis"crepare." Hoc strictim notato, rem ipsam aggrediamur. In capite 23. auctor Christi divinitatem sic adstruit: "Si homo," inquit, "tantummodo "Christus, quomodo dicit, Ego ex Deo prodii, et "veni, cum constet hominem a Deo factum esse, "non ex Deo processisse ? ex Deo autem homo " quomodo non processit, sic Dei Verbum processit." Mox addit, "Deus ergo processit ex Deo, dum qui " processit Sermo, Deus est, qui processit ex Deo." Quid fere in ipso Nicæno symbolo contra Arium expressius dicitur? nam hæc duo, a Deo factum esse, et ex Deo procedere, auctor diserte opponit; et Christum in excellentiori sua natura non factum, sive minime creatum esse, sed ex ipso Deo processisse, proinde Deum ex Deo esse, haud minus diserte affirmat. Idem paulo post in eodem capitet, " Si," inquit, " homo tantummodo Christus, quid est " quod ait, Ego et Pater unum sumus? quomodo " enim Ego et Pater unum sumus, si non et Deus " est et Filius, qui idcirco unum potest dici, dum ex " ipso est, et dum Filius ejus est, et dum ex ipso " nascitur, dum ex ipso processisse reperitur, per " quod et Deus est." Ex quo loco clare refellitur Petavii calumnia in hujus libri auctorem, dum ait, ipsum " verba illa Joannis decimo, Ego et Pater “unum sumus, Ariano pene more declarasse;" ad hanc censuram confirmandam citans ista ejus verba сар. 22. "Unum autem quod ait, ad concordiam et " eandem sententiam, et ad ipsam charitatis societa" tem pertinet; ut merito unum sit Pater et Filius u Ubi supra.

[ocr errors]

[Pag. 721.]

[Pag. 722.]

« FöregåendeFortsätt »