De natura deorum de divinatione de fato, recognovit Reinholdus Klotz

Framsida
apud Harperos fratres, 1886
 

Andra upplagor - Visa alla

Vanliga ord och fraser

Populära avsnitt

Sida 135 - Nimirum recte ; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur, quod non contingeret, si id donum a deo non a nobis haberemus. At vero aut honoribus aucti aut re familiari aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, turn dis gratias agimus, turn nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur.
Sida 189 - Fatum autem id appello, quod Graeci ufiappivt1v, id est, ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat.
Sida 94 - ... constituit, ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. Sunt enim e terra homines non ut incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet.
Sida 192 - Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis 2 libris ostendimus.
Sida 20 - Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem, curiosum et plenum negotii deum?
Sida 70 - Cultus autem deorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis ut eos semper pura integra incorrupta et mente et voce veneremur.
Sida 16 - Neptunum, terramque eam esse, quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis : perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, lovem dicit esse eandemque fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum futurarum veritatem; quorum nihil tale est, ut in eo 41 vis divina inesse videatur.
Sida 17 - Oiiiiiu enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta, maneatque ad unum omnium firma consensio, intelligi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est. Esse igitur deos confitendum est.
Sida 194 - ... nee nihil agere poteram nee quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem reperiebam. dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque...
Sida 69 - Lunam eandem esse putant, cum Sol dictus sit, vel quia solus ex omnibus sideribus est tantus vel quia, cum est exortus, obscuratis omnibus solus apparet, Luna a lucendo nominata sit ; eadem est enim Lucina.

Bibliografisk information