Sidor som bilder
PDF
ePub

5. Doctrine Articuli in Ecclesia Anglicana stabiliti, pii &

Orthodoxi. Quicunque in posterum affirmabit, ullum ex triginta novem Articulis, in quos consensum est ab Archiepiscopis & Episcopis utriusque Provinciæ, ac reliquo omni Clero in Synodo Londini habita Anno Domini 1562 (ad tollendam utique opinionum varietatem, & consensum in causa fidei firmandum, & stabiliendum) ulla ex parte superstitiosos aut erroneos existere, vel omnino ejusmodi, ut in eorum veritatem salva conscientia subscribi nequeat: excommunicetur ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impios lioc errores publicè revocâril.

6. Cæremoniarum in Ecclesia Anglicana obtinentium usus, Pius

glicitus. Quicunque in posterum affirmabit, Ecclesiæ Anglicanæ ritus ac cæremonias legibus constitutas, impias, Antichristianas, aut superstitiosas esse, vel denique ejus generis, ut homines pii ac religiosi, quantumvis legitima authoritate jussi, non possunt integra conscientia eas'approbare, aut observare, vel etiam (prout occasio tulerit) eisdem subscribere excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impios hos errores publicè revocârit.

7. Ecclesiæ Anglicana administratio, verbo divino consona.

Quicunque in posterum affirmabit, Ecclesiæ Anglicanæ sub Regia Majestate regimen & disciplinam per Archiepiscopos, Episcopos, Decanos, Archdiaconos, & reliquos ad ejusdem gubernaculum constitutos, Antichristianum esse, ac verbo divino contrarium : excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priùsquam resipuerit, ac impium hunc errorem publicè revocârit.

8. Cleri ordinandi ratio in Ecclesia Anglicana, verbo divino

consona.

Quicunque in posterum affirmabit, aut docebit, formam & ritum Episcopos, Presbyteros, & Diaconos ordinandi, & inaugurandi quicquam in se continere, quod pugnet cum Verbo divino, illosque omnes, quotquot ad eum modum Episcopi, Presbyteri, & Diaconi ordinantur, non esse ritè ordinatos, neque vel à seipsis vel ab aliis pro Episcopis, Presbyteris, aut Diaconis habendos, priùsquam ad sacra illa officia aliam ordinationem fuerint adepti : excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impios hos errores publicè revocârit.

9. Authores schismatis ac dissidii ab Ecclesia Anglicana com

munione coerciti. Quicunque in posterum à Sanctorum Communione, qualiter in Ecclesia Anglicana existet ex Apostolorum regulis approbata, seipsos segregabunt, & novo fraternitatis cujusdam fædere consociati, Christianos omnes, quotquot doctrinæ, disciplinæ, ritibus ac cæremoniis Ecclesiæ Anglicanæ se conformes exhibent, proplanos ducent, & indignos quibuscum in Christiana professione communicent: excommunicenter ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendi, idque postquam resipuerint, ac impios hos errores publicè revocârit.

10. Schismaticorum in Ecclesia Anglicana fautores, coerciti.

Quicunque in posterum affirmabunt, tùm ministros illos, qui formæ & modo divini cultus in Ecclesia Anglicana constitutis, ac in Libro publicæ Liturgice præscriptis recusant subscribere, tùm eorum etiam sectatores alterins Ecclesiæ, quæ non sit lege stabilita, nomen & titulum posse sibi meritò assumere ; itemque audebunt vulgò asseverare, pretensam hanc ipsorum Ecclesiam jamdiu ingemuisse sub onere certorum gravaminum, sibi & membris suis supradictis impositorum per Ecclesiam Anglicanam, ac decreta & sanctiones in eâdem legibus stabilitas : excommunicenter ipso facto, nullatenus absolvendi, priusquam resipuerint, ac impios hos errores publicè revocârint.

11. Conventiculorum in Ecclesia Anglicana propugnatores

coerciti. Quicunque in posterum affirmabit, aut tuebitur, ullos conventus, cetus, aut congregationes subditorum indigenarum infra loc regnum existere (præter eos, qui ex hujus regni legibus tenentur, & approbantur) qui verarum, & legitimarum Ecclesiarum nomen possint sibi jure vendicare : excommunicetur, non nisi per Archiepiscopum restitúendus, idque postquàm resipuerit, & impium hunc errorem publice revocârit.

12. Ordinationem in Conventiculis conditarum propugnatores

coerciti. Quicunque in posterum asseverabunt, licitum esse cuivis Ministrorum aut Laicorum ordini, vel eorum alterutris simul congregatis, Canones, Decreta, aut Constitutiones de rebus Ecclesiasticis citra Regis authoritatem condere; & eisdem regendos & gubernandos se subjiciunt: excommunicenter ipso facto, nullatenus absolvendi, priusquam resipuerint, & impios hos Anabaptisticos errores publicè revocârint,

De Cultu Divino, & Sacramentorum administratione, 13. Liturgia publica, & reliqua pietatis exercitia diebus Sacris

celebranda. OMNES cujuscunque conditionis aut status personæ infra Ecclesiam Anglicanam deinceps celebrabunt diem Dominicum (vulgo diem solis nuncupatum) cæterosque dies Festivos, juxta regulam divinæ voluntatis, & Ecclesiæ Anglicane instituta hac in parte prescripta ; nimirum in audiendo Verbo Dei tam lecto, quàm prædicatio, in privatis publicisque precibus faciendis, in peccatis Deo confitendis, & eisdem emendandis, in charitate cum proximis (sicubi læsa fuerit) reconcilianda, in sacra Communione corporis & sanguinis Dominici frequéntanda, in pauperibus juvandis, & ægrotis visitandis, piam omnem ac sobriam conversationem interim adhibentes.

14. Liturgice publice prescriptus Canon diebus sacris

observandus. Liturgia publica distinctè, & debita cum reverentia legetur, vel canetur in illis diebus, & eorum vigiliis, qui in Libro precum publica

[ocr errors]

rum Sacri ac Festivi designantur, horisque eorundem congruis, & usitatis, atque in eo potissimum Ecclesiæ cujusq. loco, qui Episcopo Diæcesano, vel loci ordinario (ratione vel amplitudinis vel angustiæ) commodissimus, ac ad populi ædificationem maximè opportunus videbitur. Singuli etiam Ministri studiosè observabunt instituta, ritus, & ceremonias omnes, quæ in dicto libro præscribuntur, tam in sacris Scripturis legendis, ac precibus recitandis, quàm in administrandis Sacramentis, absque ulla sive materiæ sive formæ additione, aut diminutione, respectu vel concionis, vel alterius causæ cujuscunque.

[ocr errors]

15. Litania diebus Mercurii 8. Veneris recitanda. Litania à Rectoribus, Vicariis, Ministris sive Curatis in Cathedralibus, Collegiatis, & Parochialibus Ecclesiis ac Capellis omnibus, eorumque loco aliquo conveniente pro arbitratu Episcopi, Diocesani, vel loci Ordinarii recitabitur vel canetur illis temporibus, & sub ea forma, quæ in libro publicæ Liturgiæ præstituuntur, ac (ut restrictiùs loquamur) singulis diebus Mercurii & Veneris (etiamsi non fuerint Festivi) Minister ad horas Divinis precibus consuetas in Ecclesia aut Capella præstò erit, ac populo per sonitum campana convocato, Litaniam in dicto Libro præscriptam recitabit ; cui singuli patres-familias, qui præsertim infra dimidiuin milliare ab Ecclesia habitant, vel ipsi debebunt interesse, vel unum saltem de familia sua mittere idoneum qui Ministro inter precandum assistat.

16. Liturgi publice prescriptus Canon in Academiis observandus.

In omnibus utriusque Academiæ Collegiis & Aulis per integram Liturgiam & sacræ Cænæ administrationem debitè, & absque omni aut omissione, aut innovatione observari volumus ordinem, formam, ac ceremonias omnes prout indicto publicæ Liturgiæ Libro præscriptæ inveniuntur.

17. Inter Liturgia publicæ celebrationem Superpelliciæ, &

Epomides in Academiis adhibende. In omnibus utriusque Academiæ Collegiis & Aulis Præfecti ac Socii, cæterique Scholares & Studiosi in Ecclesiis & Capillis suis per singulos

dies Dominicos, & Festivos, eorumque vigilias tempore divinorum superpelliceis (juxta Ecclesiæ Anglicanæ mores ac instituta) utentur : quotquot verò gradum aliquem susceperint, caputia suo cujusque gradui competentia superpelliceis suis superinduent.

18. Inter Liturgiæ publicæ celebrationem reverentia solennis

adhibenda. Cum divina peraguntur, vel eorum pars quælibet, æquum est, ut condigna omnis reverentia adhibeatur : sic enim monet Apostoli præceptum illud, Omnia decenter, & secundum ordinem fiant. Cui decentiæ, atque ordini regulas hasce nostras sequentes consentaneas esse judicamus. Nullus in Ecclesia vel Capella inter rem divinam caput suum operiet, nisi ex causa infirmitatis, quo casu pileolo, aut rica utendum censemus.

Omnes cujuscunque status aut conditionis personde humiliter in genua se inclinabunt, dum Generalis Confessio, Litania & reliquiæ precationes recitantur : cùm autem fidei Symbolum recensetur, stabunt erecto corpore, juxta regulas in libro publicæ Liturgiæ in eam partem præfinitas. Similiter etiam nomen Domini Jesu, quoties inter divinum cultum inciderit, congrua ac humili reverentia ab universis tum præsentibus excipietur, prout, hactenus fieri consuevit : ut per externas hasce cæremonias & gestus testatam faciant internam ipsorum humilitatem, Christianam constantiam, & debitam agnitionem, quòd Dominus Jesus Christus, verus & æternus Dei filius, unicus est mundi Salvator, in quo solo omnes misericordiæ, gratiæ ac promissiones homini à Deo indultæ, tam in præsentem vitam, quam futuram, integrè & in totum comprehenduntur. Nullus porrò cujuscunque tandem sexus, ætatis, aut conditionis fuerit, in Ecclesia tempore Divini cultus in aliud quicquam intendet, quàm ut quietè ascultans audiet, observet ac intelligat, quod à Ministro legitur, prædicatur, aut administratur, eique Confessionem, Orationem Dominicam, & Symbolum recitanti clara voce subserviat, aliaque in publicis precibus responsa subjiciat, quæ in libro Communis Liturgiæ præcipiuntur. Nullus denique preces vel concionem ambulando, aut garriendo, seu alio quovis modo interpellabit, vel ex Ecclesia ante easdem peractas, absque justa, aut probabili causa egredietur.

« FöregåendeFortsätt »