Sidor som bilder
PDF
ePub

7

19. Inter Liturgiæ publicæ celebrationem otiosi ab Ecclesiæ ambitu repellendi.

Economi Ecclesiarum, & Inquisitores sive Assistentes personas otiosas non patienter, in cemeterio, vel Ecclesiæ porticu tempore Divini cultus aut concionis desidere, sed eos vel Ecclesiam ingredi compellent, vel abscedere.

20. Panis & vinum in sacre Coena usum paranda.

Parochiarum omnium Economi (consulto hac in parte Ministro) curabunt idoneam, pro numero communicantium, panis siliginei, vinique boni ac salubris quantitatem, in tempus sacre Coenæ præstitutum, sumptibus parochianorum comparari, vinumque illud ad mensam Domini afferri in cenophoro nitido, & mundo, eoque ex stanno, si non ex metallo præstantiore.

21. Cœnæ trina perceptio quotannis indicta.

In omnibus hujus regni Ecclesiis parochialibus, ac Capellis in quibus Sacramenta sunt administranda. Cœnam Dominicam à Rectore, Vicario, vel Ministro toties, iisque temporibus celebrari volumus, ut parochiani singuli quotannis ter ad minimum (nominatim verò in festo Paschatis) sicut in Libro publice Liturgiæ jubentur, possint Sacramentum illud percipere. Proviso semper, ut Minister quilibet sacram illam Coenam administraturus, ipse semper primus communicet. Insuper siquid panis aut vini inter Coenæ administrationem afferri contigerit, illud ad Sacramenti usum vetamus adhiberi, priusquam, eodem in mensa Domini apposito, institutionis verba fuerint recitata. Porrò etiam ordinamus, ut administrans panem & vinum singulis communicantibus separatim & per vices distribuat.

22. Cœnæ administrationem solennis indictio præire jussa.

Cum Laicorum quisque ad sacræ Cœnæ communionem ter quotannis obligetur, multique nihilo seciùs vix semel communicent: Ministris omnibus præceptum volumus, ut quotiescunque Sacramentum illud celebrare voluerint, parochianis suis solenniter in Ecclesia inter preces

[ocr errors][merged small]

matutinas, idque præcedente die Dominico (quo melius veniant præparati) id denunciare non omittant: quas utique monitiones parochiani vicissim suscipere, ac eisdem parere sub periculo & poena legis tenebuntur.

23. Cœnæ usus frequentior Academicis indictus, & Cœna utentibus genuum flexio injuncta.

In omnibus utriusque Academiæ Collegiis & Aulis Præfecti & Socii qui præsertim pupillos habent, sedulò prospicient, ut ipsorum pupilli omnes, & reliqui, qui inter eos agunt, universe rectè & piè educentur, ac in articulis religionis penitus instituantur, publicamque Liturgiam & conciones diligenter frequentent; quinetiam sacram Coenam jugiter percipiant; quam primo quoque vel secundo cujuslibet mensis die Dominico in eisdem Collegiis & Aulis administrandam decernimus ; volumusque ut singuli eorundem Præfecti, Socii, Scholares, reliquique studiosi, ac officiarii, & illorum quilibet famili ac ministri unoquoque anno quater ad minimum ejusdem sint participes, idque in genua reverenter (ut par est) inclinati, juxta ritum in Libro publicæ Liturgia ea în Parte præstitutum.

24. Cœnæ in festis solennibus administratio in Ecclesiis Cathedralibus indicta, & Cœnam administrantibus Caparum usus injunctus.

Per Cathedrales omnes & Collegiatas Ecclesias sacram Cœnam in festis solennibus administrari volumus, nonnunquam per Episcopum

Siquidem præsens extiterit) nonnunquam verò per Decanum, quandoque etiam per Canonicum vel Præbendarium (Ministrum ibidem maximè eminentem) eundemque decente Capa amictum, ac adjutum ab Evangelii & Epistolæ Lectoribus (juxta Admonitiones in septimo Elizabethæ promulgatas) idque iis horis, & cum illa prorsus limitatione, quæ in Libro publicæ Liturgiæ præfiniuntur. Proviso semper, ut Dulla ejusmodi limitatio admittatur, cujuscunque tandem interpretationis prætextu, quo minus singuli Decani, Guardiani, Magistri, sive Præfecti Cathedralis cujusque & Collegiate Ecclesiæ, & cuncti etiam earundem Præbendarii, Canonici, Vicarii, minores Canonici, Cantores, reliquique de Ecclesiæ gremio universi, si non frequentius, saltem quater omni anno Sacramentum percipiant.

25. Superpelliceorum & Epomidum usus, Cona non administrata, in Ecclesiis Cathedralibus indictus.

In Cathedralibus & Collegiatis Ecclesiis, cessante Coena Dominica, satis erit tempore Divinorum Superpelliceis duntaxat uti: nisi quòd Ecclesiarum Collegiatarum Decani, Magistri, & Præfecti, itemque Canonici, ac Præbendarii (dummodo graduati) cum Superpelliceis Caputia gradibus suis respectivè congrua inter rem Divinam gerere tenebuntur.

26. Notorii peccati consuetudine infames à sacra Cœna repellendi.

Nullus Ministrorum ex grege aut Cura sua quenquam ad sacræ Cœnæ communionem ullo pacto admittet, qui manifestè notus erit in infami peccato impœnitenter vivere, nec qui cum proximis suis malitiosè & apertè contenderit, nisi reconciliatio intercesserit; neque etiam Ecclesiarum Economos aut Assistentes ullos, qui cum juramentum susceperint pro omnibus iisce delictis notoriis, de quibus particulatim jussi erunt infra suas respectivè parochias inquirere, bis quolibet anno ad Ordinarium suum deferendis, non verenter tamen, spretâ juramenti sui religione (cujus alioqui fidelis executio potissima ratio existit, per quam publica peccata, & scandala rescindi possint, & coerceri) etiam volentes & scientes in perjurii crimen perditè, ac nefariè incurrere, dum vel negligunt, vel recusant ex prædictis criminibus, & delictis notoriis aliqua detegere, quæ sciunt infra parochias suas esse perpetrata, vel congregationem saltem insigniter gravare, ac offendere; licet iidem vel á vicinis, vel à Ministro, vel etiam ab ipso Ordinario admoniti subinde fuerint, ut conscientias suas, dicta crimina præsentando, exonerarent, neque se vellent in horrendum illud perjurii scelus ausu tam nefario præcipitare.

27. Schismatici â Cœnæ communione arcendi.

Ministri, cùm Cœnam Domini administrant, neminem scienter ejusdem facient participem, qui in genua non fuerit inclinatus, sub pœna suspensionis. Simili etiam pœna prohibemus, ne alicui eandem distribuant, qui publice Liturgie (juxta Ecclesiæ Anglicanæ instituta) re

cusat interesse; vel qui Librum Publicarum Precum ac Sacramenta administrandi, ritusve & cæremonias quaslibet in eodem præscriptas, aut quicquam sive in Articulis, qui in Synodo, Anno 1562, conclusi sunt, sive in Libro de Ordinatione Presbyterorum, & Episcoporum comprehensum frequenter & notoriè calumniatur; vel qui Majestatis suæ supremam in causis Ecclesiasticis authoritatem ullo dicto audet convellere, aut lædere: nisi singuli taliter delinquentes coram Ministro, præsentibus unà Economis, delicti sui pœnitentiam professi, viva voce priùs sposponderint (si nesciat scribere) se deinceps in eo genere nequaquam peccaturos, vel, si nôrint scribere sub chirographo suo idem promiserint: quod eorum chirographum Minister accipiens ad Episcopum Dioecesanum, vel loci Ordinarium quamprimum transmittet. Proviso semper, quod Ministrorum quilibet, qui à sacra Cœna aliquem arcebit (prout in præsente vel in superiore Canone constitutum habetur) ad partis quærelam, vel Ordinarii requisitionem, talis facti sui rationem, dicto Ordinario reddet, atque ejusdem in ea parte beneplacito & mandato acquiescet.

28. Extranei à Canæ communione repellendi.

Economi & Inquisitores, sive Assistentes (non minùs quàm Ministri) attentè observabunt, nùm omnes & singuli ex Parochia sua toties ad sacræ Cœnæ communionem annuatim accedant, quoties hujus Regni legibus, ac nostris etiam Constitutionibus jubentur: ac ulterius numqui extranei frequentiùs & usitatiùs à Parochiis alienis ad Ecclesiam suam conveniant; eosque (siqui erunt) Ministro suo indicabunt, ne sortè ad Mensam Domini inter cæteros recipiantur; quod ii omni modo prohibebunt, dictosque extraneos ad proprias parochiæ suæ Ecclesias ac Ministros demittent, ut illic cum vicinis suis unà communicent.

29. Parentes in liberorum suorum Baptismate, & pueri Cœnæ Dominica incapaces, Susceptores esse prohibiti.

Parentes liberorum suorum Baptismati interesse non impellentur ; neque eisdem etiam permittetur, pro propriis infantibus ad sacram fontem Susceptorum loco respondere. Præterea nulli Susceptori, aut Susceptrici licitum erit, aliis verbis in respondendo uti, quàm quæ in

1

Libro publice Liturgiæ hanc in partim sunt præscripta ; nec quisquam ad officium Susceptoris vel Susceptricis pro parvulis Baptizandis, vel Confirmandis admittetur, qui Coenæ Dominice particeps nondum extiterit.

30. Crucis in Baptismo ceremonia explicata.

Dolemus, præclarissimum Majestatis suæ studium & laborem, in Colloquio ad Aulam Hamptoniensem circa signum Crucis in Baptismo (inter alia plurima) susceptum, non meliores effectus apud multos consecutum, quin adhuc in eo hæreatur, ejusque in Baptismo usus tantopere impugnetur. Itaque quò meliùs constare possit legitima hujus cæremoniæ ratio, simulque ut omnis scrupulus deinceps amoveatur, qui hominum verè religiosorum conscientias perturbare quoquo modo possit, nos in hac causa inclytissimi Regis nostri vestigiis insistentes, ut qui Scripturæ authoritate, & Primitive Ecclesiæ exemplo in eâdem ducitur, regulas ac observationes hasce nostris sinceris omnibus Ecclesiæ Anglicanæ membris commendamus.

Primò, observandum est, quòd etiam si Judæi, ac Ethnici Apostolos reliquosque Christianos irriderent, quòd eum prædicarent, in eumque crederent, qui Crucis morte esset affectus; tantum tamen aberat, ut vel Apostoli, vel reliqui Christiani Crucis opprobrio seipsos passi sint à professione sua deterreri, ut in eâdem exultandi potiùs, & gloriandi animos inde sumerent.

Imò Spiritus Sanctus per Apostolorum ora ipsum Crucis nomen (Judæis utique invisum) usque adeò honoravit, ut non modo Christum ipsum Crucifixum sub eodem comprehenderet, sed & mortis ac Passionis Christi vires, effectus, ac merita, unà cum solatiis,. fructibus, ac promissis universis quæ nos ex eisdem aut percipimus, aut in futurum expectamus.

Secundò, honor ac dignitas Crucis nomini acquisita, etiam & signo Crucis, vel ipsa Apostolorum ætate (neque enim contrarium ostendi potest) existimationem peperit honorificam; adeò ut Christiani haud multo post in cunctis actionibus suis eodem uti cœperint eo ipso palàm, & aperte testatum facientes (etiam ad stuporem Judæorum) se minimè sibi pudori ducere, quod illum agnoscerent pro Domino & Salvatore suo, qui Crucis mortem pro ipsis pertulisset. Atque hoc Crucis signum non modò ipsi, idqué cum ostentatione quadam solebant

« FöregåendeFortsätt »