Sidor som bilder
PDF
ePub

mem. Praedecessorem Nostrum datis diligenter, Vene- 1830 rabiles Fratres, exposuistis arduum, in quo versamini, discrimen, propterea quod civili lege isthic ante paucos annos lata praescriptum est, ut in matrimoniis mixtis liberi utriusque sexus in religione patris, aut certe ad ejus arbitrium educenter, simulque sacerdotibus interdictum, ne a personis matrimonia hujusmodi contracturis ullam exigant super religiosa nasciturae prolis instilutione sponsionem. Et ipsi quidem vel ex eo tempore participes fuimus summi moeroris, quo idem Optimus Pontifex affectus est ob angustias has Vestras, quas eae litterae plenius explicabant. Sed graviori adhuc molestia nunc angimur, quum bunilitati Nostrae inscrutabili Dei judicio reservatum est ea Vobis responsa reddere, quae praedecessor Noster praebere, morte praeventus, nou poluit. Siquideni Sanctae huic Sedi prorsus non licet, illa omnia permittere, quae in istis regionibus ad ejus legis executionem postulari significastis. Verum duo sunt, quae haud parumi Nos recreant, videlicet Vestrum pariter, et sacerdotum, qui sub Vobis sunt, pro doctrina ecclesiae tuenda servandisque illius regulis 8111dium, quod praedictis quoque ad Leonem XII lilleris demonstrastis; ac Serenissimi Borussiae Regis indulgentia , qui, ut pariter innuistis, ipse auctor quodammodo Vobis fuit, ut Apostolicae huic sedi integrum rerum statum ingenue explicantes, illam super anxietatibus Vestris consuleretis; hinc enim merito confidimus, non modo Vos rescriptis hisce Nostris plane obsequuturos, sed ipsam quoque Serenissimi Regis Majestatei Vobis non succensuram, si eidem in rebus civilibus ex animo obsecundantes, in iis tamen, quae non civiles matrimonii effectus, sed ipsam attingunt matrimonii ejusdeni sanctitatein , et religiosa conjugum officia respiciunt, sacras religionis catholicae regulas custodiatis. Itaque ad rem propius veniendo, haud Nobis opus est, ut fraternitates Vestras sacra omni doctrina peritissimas edoceamus, quaevam adversus niixtas , de quibus agitur, nuptias ecclesiae ratio sit. Ergo ignotum Vobis non est, ecclesiam ipsam a connubiis hujusmodi, quae non parum de formitatis, et spiritualis periculi prae se ferunt, abhorrere; atque idcirco Apostolicam hanc sedem silinmo semper constantique studio curasse, ut canonicae leges, matrimonia eadem prohibentes religiose custodirentur. Quodsi Romani pontifices a sanctissimo illo Cano

1830 num interdicto nonnunquam dispensasse inveniuntur, id

profecto graves ob causas, et aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus adjicere consueverunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut conjux catbolicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque sexus ex.eodem matrimonio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Nostis autem, Venerabiles Fratres, ipsas omnes cautiones eo spectare, ut hac in re vaturales divinaeque leges sartạe tectae habeantur: quandoquidem exploratum est, catholicas personas, sen, viros, seu mulieres, quae nuptias cum acatholicis ita contraliunt, ut se aut futuram sobolem periculo perversionis lemere committant, non modo canonicas violare sanctiones, sed directe etiam gravissimeque in naturalem ac divinam legem peccare. Atque exinde jam intelligitis, Nos quoque gravissimi coram Deo et ecclesia criminis reos fore, si circa nuptias hujusmodi istis in regionibus contrahendas illas a Vobis, aut a parochis Vestrarum dioecesium fieri assentiremur, per quac, si non verbis, factis tamen ipsis indiscriminatim approbarentur. Quare Nos summopere commendantes zelum illum Vestrum, quo catholicos Vestrae curae commissos a connubiis mixlis avertere hactenus allaborastis, enixe Vos in Domnino exhortamur, ut posthac pariter in id ipsum sedulo incumbatis in omini patientia et doctrina, horum deinde laborum copiosam in coelis merceden, accepturi. Juxta haec igitur, quoties praesertim catholica aliqua mulier viro acatholico nubere velit, diligenter ab episcopo seu a parocho edocenda erit, quaenam circa hujusmodi nuptias Canonum sententia sit , serioque admonenda de gravi scelere, quo apud Deum rea fiet, si eos violare praesumal; et maxime opportunum erit, eandem adhorlari, ut meminerit firmissimum illud nostrae religionis dogma, quod „extra veram catholicam fidem nemo salvus esse potest:" proindeque agnoscat, se in filios, quos a Deo exspectat, jam nunc crudelissime acturam, si tales contraxerit nuptias, in quibus sciat illorum educationem in viri acatholici arbitrio futuram. Quae quidem salubria monita erunt etiam prout prudentia suggesserit, iteranda eo praesertim tempore, quo. nuptiarum dies instare videatur, dumque consuetis pro

clamationibus disquiritur, utrum alia sint, quae illis ob- 1830 stent, impedimenta canonica.' Quodsi nonnullis in casie. bus paterna hujusmodi sacrorum pastorum studia in irritum cadere contingat, tum sane abstinendum erit a catholica eadem persona censuris in illam nominatim expressis corripienda, ne tumultus aliquis excitetur, et graviora rei catholicae mala obveniant; sed alia ex parle abstinere etiam catholicus pastor debebit non solum a nuptiis, quae deinde fiant, sacro quocunque ritu honestandis, sed etiam a quovis acti, quo approbare illas videatur. Quam circa rem illud solummodo in 2011nullis locis toleratum est, ut parochi, qui ad graviora rei catholicae incommoda avertenda praesentiam suam contrahendis his nuptiis praestare cogebantur, paterentur quidem eas ipsis praesentibus confici (si scilicet nullum aliud obstaret canonicum impedimentum), ut audito utriusque partis consenso, deinceps pro suo officio actum vaJide gestum in matrimoniorum librum referrent, sed caverent semper ab illicitis hujusmodi matrimoniis ullo suo actu approbandis, multoque magis a sacris precibus et ab ecclesiastico quovis ritu eisdem admiscendo. Sequitur jam, ut de illorum causa respondeamus, qui matrimonia mixta inire ausi fuerint, catholico pastore no'n praesenie. Et hac quidem super re ita Nobis censuimus statuendum, ut avertantur, quoad fieri poterit, scandala, quae ex hujusmodi nuptiis oriri denunciastis , itemque nt catholici illi , qui in conjunctione vivunt eo modo inila, facilius induci possint ad peccatum suum salularibus poenitentiae lacrymis expiandum; denique ut in posterum certa Omnibus regula sit, qua de vi matrimoniorum ea ratione contrahendorum dijudicent. Jam vero ad conjunctiones quoad attinet, quae isthic usque ad praesens tempus sine parochi praesentia initae sunt, Nos brevi delegabimus Fraternitatibus Vestris necessarias facultates, quarum vi inalis exinde orlis, magna saltem ex parte, mederi valeatis. Nunc autein per Nostras has litteras volumus et mandamus, ut matrimonia mixta quae posthac (a die videlicet 25. Martii 1830) in Vestris dioecesibus contrahi contingat, non servata forma a Tridentino concilio praescripta, si eisdem nullum aliud obstet canonicum dirimens impedimentum, pro ratis ac veris connubiis habeantur; prout Nos auctoritate Nostra Apostolica matrimonia eadem vera et rata fore declaramus atque decernimus, contrariis non obstantibus quibuscunque.

1830 Quocirca catholicae personae, quae in posterum matri

monia hoc inodo contraxerint, dum nullum aliud jis obstaret dirimens canonicum impedimentum, a sacris pastoribus edocendae erunt, ipsas verum et' ratum conjugium inivisse. Insuper pastorum officium erit, catholicos quoslibet, praesertim vero catholicas mulieres, quae cum acatholicis validas quidem, sed tamen illicitas nuptias contraxerint, opportuno tempore admonere in caritate Dei et palientia Christi, ut de gravi patrato scelere poenitentiam agant suisque satisfaciant obligationibus, ei praesertiin, qua erga suos filios ipsae semper tenebuntur, ad catholicam videlicet illorum omnium educationem pro viribus seduloque curandam. Post haec supervacaneum ducimus, Ven. Fratres, Vos excitare, ut attendatis , quanta prudentia hisce in casibus agendum sit, ne catholicae religioni creelur invidia, quandoquidem Fraternitates Vestras id probe nosse comperium Nobis exploratumque est. Sic agite igitur, sicque a Vobis admoniti agant parochi, ut omnes videant, catholicos sacerdotes non alio, quam officii sui adimplendi spiritu aniinari, ut in iis, quae religionis sunt, ecclesiae regulas servent, ipsosque eodem spiritu duci, ut in iis, quae civilis sunt ordinis, regias leges non propter servilem quemdam metum, sed propter conscientiam custodiant. Nobis equidem vehementer dotet, quod Vos ab his, in quibus estis, angustiis penitus eximere non potuerimus. Sed nolite deficere animo. lpse serenissimus Rex, qui propensam in catholicos sibi subditos voluntatem solemniter patefecit, factoque ipso aliis occasionibus comprobavit, non patietur (ut plane confidimus) in hoc negotio, quod religiosa Vestra officia directe affi. cit, Vos diutius exagitari, sed anxietatibus Vestris pro sua clementia commotus, et Nostris pariter volis obsecundans, Vobis remittet, ut religionis catholicae regulas hac etiam in re servare ac exsequi libere valeatis. Quod ut feliciter eveniat, a Deo, in cujus manibus corda sunt regum, suppliciter implorandum est: quemadmodum 'assiduis precibus Nos facimus, et Vos pariter enixe facluros non dubitamus. Interea praecipuae, qua Vos complectimur, caritatis testem esse volumus apostolicam benedictionem, quam Fraternitatibus Vestris, nec non omni clero, ac fideli populo Vestris curis concredito peramanter impertimur. –

Datum Romae apud St. Petrum die vigesima quinta 1830 mensis Martii 1830. Pontificatus Nostri anno primo.

' (sign.) Prus P. P. VIII.

3.

Instruction de la cour de Home adressee à l'Archevêque de Cologne et auae Evêques de Trèves, de Paderborn et ' de Munster. Datge cle Home, le 27 - Mars 1830. „ . (Actes officiels publiés à Rome 1838.).

Jnstructio ad Archiepiscopum Coloniensem, atque ad episcopos Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem. *

Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providen• tia P. P. VIII ad Archiepiscopum Coloniensem, atque ad Episcopos, Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem rescribens per litteras datas die 25. Martii 1830 eis jam significavit, quam magno moerore affectus ipse sit ob graves angustias, in quibus illos versari cognoverat, proptera quod civilis lex in eorum regionibus anno 1825 lata statuerit, ut proles utriusque sexus ex matrimoniis mixtis orta, in religione patris, aut certe ad ejus arbitrium educetur, et sacerdotibus interdixerit, ne a personis connubia hujusmodi contracturis ullam exigant super, religiosa futurae prolis educatione sponsionem. Non eniim potuit Sanctitas Sua ullo modo declinare a constanti illo studio, quo Sedes Apostolica semper advigilavit, ut sacri canones, qui mixtas hujusinodi nuptias, deformitatis et spiritualis periculi plenas, severe prohibent, religiose custodirentur. Multo autem minus declinare potuit a sanctissimo illo sedis ejusdem instituto, per quod Romani Pontifices, quum interdum (aegre scilicet, et graves tantum ob causas) matrimonia hujusmodi permitterent, suis dispeusationibus adjicere consueverunt conditionem expressam , de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut conjux catholicus ab acalholico perverti non posset, quin potius ille teneri

« FöregåendeFortsätt »