AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI OPERA OMNIA, POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM, CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC., NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATIORES, OPERA ET STUDIO MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI E CONGREGATIONE S. MAURI. Editio novissima, emendata et auctior, ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE, SIVE CURS UUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. 16 VOL. PRIX: 86 FR. TOMUS SEPTIMUS. EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM, IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM ELENCHUS OPERUM QUÆ IN HOC SEPTIMO TOMO CONTINENTUR. DE CIVITATE DEI LIBRI XXII. CONTENTA IN APPENDICE. Pag. 13-804 ANASTASII AD Landuleum EpistoOLA, DE SCRIPTURA TRANSLATIONIS STEPHANI MARTYRIS. SCRIPTURA DE ALIA DETECTIONE AC TRANSLATIONE SANCTI STEPHANI IN URBEM BYZANTIUM. Præfatio. Postquam dogmatica opera dedimus, quibus Ecclesiam informat Augustin is eruditque ad pietatem; restant edenda deinceps scripta ejus polemica, quæ pro Ecclesiæ defensione converso in ipsius hostes stilo composuit. Polemicorum autem primo ordine offert sese grande opus contra Paganos, adversarios Christiani nominis primos et præ cæteris magis infensos, qui unius veri Dei cultores aperto bello semper, aut adhibita vi sævitiaque, aut certe odiosis criminationibus sunt persecuti. Idololatrarum enim perpetuum hunc fuisse morem, ut si qua orbi calamitas accidisset, hanc religioni Christianæ imputarent, nemo est qui non intelligat ex lectione veterum, Tertulliani, Arnobii, Cypriani, qui olim suo quisque tempore impiorum obtrectationes scriptis apologeticis propulsare pro virili contenderunt. Imperante postea Honorio, cum Romæ summam cladem Gothorum exercitus intulisset, recruduerunt infidelium querelæ, solitoque acerbius et injuriosius Deo vero obtrectare cœperunt, excidium Urbis in Christianam religionem odiosissime referentes. Nam quia per Imperatorum leges nemini jam colere deos licebat, Romam tutelaribus, quibus conditores illam sui custodiendam crediderant, diis destitutam inevitabili exitio cecidisse, atque ex ipsis haud dubie Christianis, qui in Urbis direptione commune omnium discrimen et captivitatis injurias minime evasissent, totius mali causam ortam esse clamitabant. Tunc ergo zelo domus Dei exardescens Augustinus, animum induxit opus contra blasphemos, De Civitate Dei nuncupatum, conscribere: quo immenso labore quomodo Christianam religionem ulciscatur, et explicat ipse breviter in Retractatione quæ operi præfigi solet, et luculentius docent librorum argumenta singulorum, quæ hac primum editione per nos in fronte voluminis exhibentur. Partes operis duas præsertim facit: altera, quæ priores decem libros complectitur, Paganis respondens, vetustas illorum opiniones de deorum cultu, quem alii propter hanc vitam, alii propter futuram, esse utilem disputabant, evellit ex animis; altera, utriusque Civitatis, mundi et Dei, quibus universi, Angeli et homines, hac vel illa comprehendimur, exortum, procursum, exitum tandem sive debitos fines exponit. Maximi momenti opus maxima cura elaboravit pro materiæ præstantia et dignitate, proutque virum decebat et summo ingenio præditum, et omnium scientiarum genere ornatissimum. Nam immane dictu est quanta hic sit rerum varietas, quam profusa eruditio, quam solers et exquisita ratio disserendi : quasi nihil strenuus Civitatis Dei vindex voluerit, neque artis et industriæ, neque cruditionis sive sacræ, sive profanæ, desiderari his in libris : e quibus re ipsa tanquam e penu refertissimo eruditi disputatores quicumque adversus impios divinæ religionis defensionem posthac suscipiunt, opem et copiam sibi petendam putant. Volumina prima hujus operis non plus tria viderat Macedonius Africæ vicarius, cum obstupefactus admiratione, rescripsit Augustino: «Miro modo afficior sapientia tua, etc. «< Nam « et illa» quæ edidisti « tantum habent acuminis, scientiæ, sanctitatis, ut nihil supra sit. »> Moxque de iisdem : « Explicui,» ait, « tuos libros; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur: injecerunt manum, ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt: ita enim mihi Deus propitius sit, ut ego anceps sim quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiæ dogmata, historiæ plenam notitiam, an facundiæ jucunditatem, quæ ita imperitos etiam illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum explicaverint, adhuc requirant. Convicti namque sunt impudenter pertinaces, » etc. ( Epist. 154, nn. 1, 2). Paulus Orosius in præfatione ad Historiarum libros, quos Augustini impulsu confecit, laudat perficiendo adversus Paganos undecimo libro insistentem, «quorum,» inquit, « jam decem orientes radii mox ut de specula ecclesiasticæ claritatis elati sunt, toto orbe fulserunt. » Jubet Cassiodorus Senator in libro Institutionum, capite decimo sexto, ut libros de Civitate Dei « infastidibili sedulitate percurramus. Neque sunt hoc loco prætereundi Francorum reges, Carolus Magnus, qui, teste Eginhardo, «delectabatur libris sancti Augustini, præcipueque his qui de Čivitate Dei prætitulati sunt. » De quo poeta Saxonicus, libro quinto Annalium: Quos Augustinus cœli de civibus almis Scripsit, amanter eos crebrius audierat. Carolus item Quintus, cognomento Sapiens, qui pro iisdem libris gallice redditis, sibique nuncupatis, versionis auctorem amplissima dignitate auxit exornavitque. Eximium hoc opus Marcellini studio debemus. Quanquam enim Augustinus civitatis cœlestis charitate satis adduceretur ad scribendum, fecit tamen etiam provocatus a Marcellino, cujus hæc ea de re in epistola ad Augustinum exstat postulatio : «Ego vero ad hæc omnia, libros confici deprecor, Ecclesiæ, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos» (Epist. 136, n. 3). Cui rescribens Augustinus initio quidem significat cupere se de his agere « non librorum negotio, sed epistolari, si potest sat esse, colloquio: » SANCT. AUGUST. VII. (Une.) postea tamen quam ibi Paganorum quæstiones enodavit, si quid contra moveat, « vel epistolis, vel libris,» ad omnia responsurum se pollicetur (Epist. 137, nn. 1, 20). Hanc ad Marcellinum epistolam, in qua de edendis contra Paganos « vel epistolis, vel libris,» adhuc deliberandum relinquit, scripsit anno Christi 412. Quapropter discedere nos oportet a Baronii opinione, qui hos libros ideo ponit anno 411 inchoatos, quia Romanæ cladis, quæ anno 410 contigit, occasione prodierunt. Cœptos itaque non arbitramur nisi paulo ante Marcellini cædem, quam anni 413 mense septembri factam observamus in epistola ad Cæcilianum (Epist. 151, n. 6, nota a): nam et ab exordio secundi libri deinceps ad ipsum, cujus nomini omnes dedicati sunt, Marcellinum nunquam sermo dirigitur. Duos libros, quartum et quintum, in epistola ad Evodium sub anni 415 finem scripta, memorat sanctus Doctor se tribus aliis adjunxisse (Epist. 169, n. 1), hoc ipso anno 415 inchoatos et perfectos. Undecimum, editis jam ante aliis decem, scribebat circiter annum 416, teste Orosio in præfatione ad Historiarum opus eo fere anno inchoatum. Quarti decimi meminit ipse Augustinus in libro contra Adversarium Legis et Prophetarum primo, quem circa annum 420 edidit. Tandem immensum hoc opus, quo se per aliquot annos detentum dicit, non multo post anni 426 finem absolutum esse probant Retractationes: in quibus, anno certe 426 aut 427 perfectis, libro secundo, capite quadragesimo primo, citatur liber de Civitate Dei postremus. Nec referendum hic quod in eam rem ad caput octavum libri vigesimi secundi adnotamus, necnon in fine libri decimi octavi, ubi Baronii et Coquæi, qui libros de Civitate Dei posteriores non ante annum 429 scriptos putant, sententia discutitur. De nostro jam labore nihil interest mentionem injicere. Certe quidem haud nos pœnitet tam multa exemplaria, quorum Syllabum infra habes, evolvisse ac perlegisse : quippe qui hos libros propter reconditiorem doctrinam, Græcasque ac Romanas antiquitates passim inspersas, collatione veterum codicum indigere præ cæteris, non solum eruditorum admonitione, sed etiam usu nostro ac experientia didicimus. Capitulorum cum argumentis suis distinctionem, quam improbare voluit nonnemo, habent codices ante nongentos annos scripti, et digna est profecto quæ Augustini opera aut jussu adjecta credatur ad juvandos lectores, sed absoluto jam opere, quemadmodum in sacris Libris olim factum erat. Postremo quod ad Commentarios hujus operis attinet, quos virorum prudentum et litteratorum consilio ac auctoritate adducti prælerimus, eos perlustravimus diligenter, et excerplas ex iis in loca difficilia observationes illustriores huc transferendas curavimus. SYLLABUS CODICUM AD QUOS DE NOVO RECOGNITUM EST AUGUSTINI OPUS Comparavimus præterea omnes eas editiones initio Retractationum et Confessionum, t. 1, memoratas, ac insuper complures manuscriptos codices, inter quos præcipue notandi sunt: Corbeiensis, inter Germanenses codices 766 in Bibl. Regia Parisiensi numeraius, uncialibus scriptus litteris quæ magnæ vetustatis notam præ se ferunt, et septimo, ut videtur, tribuendus sæculo. Novem libros solum, sed librorum decem argumenta complectitur. Codices membranacei 2050, 2051, 2052, numerati. Ad sæculum decimum referuntur et 22 libros comprehendunt. Omnium pessimus est n. 2050, optimusque n. 2051. Alius membranaceus ejusdem sæculi, n. 2053, bone quidem notæ, sed decem libros tantum continens. Corbeiensis alter membranaceus, in Germanensi bibl. ubi servatur, n. 258 designatus. Decimi etiam est sæculi li· brosque 22 accuratissime descriptos complectitur. Inter probatissimos est numerundus. Codex Corbeiensis olim, et nunc Germanensis, membrana.eus, 253 numeratus, librosque duodecim ab undecimo usque ad vigesimum secundum continens. Undecimo sæculo tribuitur, nec est spernendus. M. De Civitate Dei vide lib. 2. cap. 43, Retractationum, col. 647, a verbis, Interea Roma, usque ad col. 648, verbis, Gloriosissimam civitatem Dei. M. |