TA ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ. ORIGENIS OPERA OMNIA QUAE GRAECE VEL LATINE TANTUM EXSTANT ET EJUS NOMINE CIRCUMFERUNTUR. Ex variis Editionibus et Codicibus manu exaratis, Gal- Ediderunt CAROLUS ET CAROL. VINCENT. DE LA RUE Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg. TOMUS XXII. Berolini 1846. Sumtibus Haude et Spener. (S. J. Joseephy.) ORIGENIANORUM PARS I. DIVINITY SCHOOL LIBRARY. HARVARD UNIVERSITY Ex Nova Editionum Rothomagensis, Coloniensis Edidit Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg. Professor. Berolini 1846. Sumtibus Haude et Spener. PETRI DANIELIS HUETII ORIGENIANA. OPERIS TOTIUS PROLOGUS ET PARTITIO. Colligenti) mihi superstites primigeniorum Origenis Operum reliquias, et in publicam lucem dare paranti, optimum factu visum est, et vulgo utile, nec a Scriptorum aetatis hujus, qui Veterum edendis monumentis operam suam consecrarunt, consuetudine alienum, res Origenis referre. Quod parce a nonnullis, indiligenter ab aliis, plene, et animo vel amore, vel odiis vacuo, a nemine omnino factum adhuc, sedulam et affectibus liberam tractationem exposcebat. Res Origenis dico, non gestas modo, sed cogitatas etiam ab eo, et literis proditas: nec enim agendo solum, sed meditando quoque, commentando et seribendo vitae suae otia Origenes partitus est. Quamobrem trifariam dividetur istud, quod aggredimur, opus. Ac primum ipsius perscribemus vitam, facta, mores, et 1) Cfr. edd. Huet. Tom. I. Fol. 1. seqq. coll. ed. Ruaei Tom. IV. et quidem Append. pag. 79. seqq. Ed. Ruaei hunc offert titulum: Clarissimi Petri Danielis Huetii, Episcopi Abrincensis, Origeniana. ORIGENIS OPERA. TOM. XXII. 1 obitum. Hinc de ejus eruditione disseremus, et dogmatis, quae magnas in Ecclesia, dum viveret, majores post ejus excessum turbas conciverunt. Scripta demum ejus, quae multorum Critica vexavit, attingentur et discernentur. LIBER PRIMUS. ORIGENIS VITA. Libr i P rimi partitio. Quatuor capitibus liber iste absolvitur. Primum continet, quidquid natales inter Origenis, et Severi Imperatoris mortem intercessit. Secundum pertinet ab obitu Severi ad initia imperii Maximini. Tertium res Origenis a Maximini primordiis ad Philippi necem gestas complectitur. Quartum a Philippi morte exorsum in Origenis occasu desinit. CAPUT PRIMUM. 1. Origenis patria, aetas, parentes. II. Nomen. III. Cognomenta. IV. Institutio puerilis, indoles. V. Praeceptores et studia. VI. Utrum Ammonium audiverit. VII. An plures fuerint Origenes, et plures Adamantii. VIII. Leonidae martyrium. IX. Origenes Grammaticam publice profitetur, Catechumenos instituit, Martyribus praesto est. X. Utrum hoc tempore Caesaream Cappadociae iverit. XI. Grammaticae docendae munus abdicat. XII. Piac ejus exercitationes. Plurimi ex ejus discipulis martyrium obcunt. XIII. Se ipse evirat. I. Origenes, genere ') Aegyptius, Alexandriae natus est anno Christi, ut videtur, centesimo octogesimo quinto, ') Genere quidem Aegyptium fuisse Origenem tra |