Sidor som bilder
PDF
ePub

Inter CARMINA QUADRAGESIMALIA referenda sunt nonnulla, quæ passim in Elencho Carminum siglis G* et W* notata, in duobus prioribus operis particulis exhibui. Hæc scilicet, quum ab auctoribus subinde reficta et sub ipsorum nomine in amicorum gratiam promulgata essent, alium sibi locum vindicare visa sunt.

Titulos Carminum, sicut in Edis nostræ Censorum libris scripti leguntur, moris vetusti servandi caussa retinendos duxi.

[graphic][ocr errors][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small]

DEFESSAS sopor Eumenidas dum in limine Phoebi

Occupat, hoc questu Pythia templa sonant:

"Dormitisne ergo? nec nostræ injuria cladis

Nec vos Atridæ conjugis ira movet ?

Surgite

nunc etiam vestri secura furoris

Exilit e mediis præda petita plagis.

Vos, Divæ, obtestor, quæ cæde cruenta mariti
Deveni Stygios umbra inhonesta lacus,
Cui neque adhuc sceleris labes exuritur, ipsos
Sed sequitur cineres pœna premitque meos.
Atqui ego adulterium Phrygiæ sum pellicis ulta;
Ulta ego sum manes, Iphianassa, tuos.

Illi autem

aspicite hoc violatum vulnere pectus

Sacrilego sceleris sufficit auctor opem.

--

Scilicet et Phœbi auspiciis nunc irrita vestrûm
Numina, nunc inopes rideat ille minas.
At meminisse licet, tacitæ sub tempore lunæ,
Ut steterim ad vestros mœsta silensque focos;
Ut non desierim veneranda ex ordine sacra

Solvere, nulli alii sacra dicato deo;

Ut lac rite novum, gelidamque e fontibus undam,
Puraque de plenis fundere mella favis.
Quare agite, illum ira furiisque agitetis acerbis,
Et quatite ultrici tela facesque manu.
Quæ tantis plectar pœnis, Agamemnonis uxor,
Non ego inulta, Deæ, mater Orestis, eam!"

II.

An quicquid recipitur ad modum recipientis recipiatur.

AFFR.

MULTA super Lycidan lugubri questus avena

[ocr errors]

Hæc secum infelix carmina pastor agit: "Huc mihi quæ Ortygiæ gelidos Arethusa recessus Roscidaque irriguis fontibus antra colis;

Et Siculas inter valles, et florea rura,

Carpe tui Lycidæ debita serta rogo.

Ergo, infauste puer, placida qua morte quiescis
Phoebea, ut par est, laurus obumbret humum;
Spargaturque novi prænuncia primula veris,
Index ætatis flos obitusque tui.

Narcissumque gravem lacrymis, moestosque hyacinthos
Addam, et sanguineis lilia tincta notis.

Quo feror infelix? non hæc solatia manes

Scilicet, aut tumuli tangit inane decus.

Novi equidem at tristes potui qua fallere curas

Saltem aliquam dulcis Musa ministrat opem."

III.

An idem sit Caussa diversorum.

AFFR.

PELIACO in saltu, Divûm heroumque propago

Phillyridam stipant, sancta corona, senem. Ille, sacer veri interpres, quo numine rerum Natura, et qua sit lege creata, docet ; Unde ortum mens ipsa trahat; quis corpora tarda Informans habili temperet igne vigor ; Quæ sancti norma officii; quæ munia vitæ ; Et quæ sint supero debita vota Jovi. Ille jubet tenues curas, et vilia rerum Negligere, et magno pectore magna sequi. Interea assiduis vegetos venatibus artus Et rigido hybernæ frigore firmat aquæ : Aut cursu inter se, et dura certare palæstra, Aut jubet in rabidas cominus ire feras. Inde animos, ut quemque trahunt sua fata, futuræ Diversa in vitæ munera rite vocat.

Esonidæ cœlique vias et sidera monstrat,

Et quæ sit medio semita tuta mari;

Phobigenæ herbarum vires, ut quæque veneno

Polleat, aut medicam certa ministret opem;

« FöregåendeFortsätt »