M. Tullii Ciceronis de oratore libros tres recensuit Ioh. Bake

Framsida
1863 - 400 sidor
 

Utvalda sidor

Innehåll

Andra upplagor - Visa alla

Vanliga ord och fraser

Populära avsnitt

Sida 145 - Nam quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? deinde ne quid veri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis ? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus.
Sida 128 - Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Sida 14 - ... deducere: haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
Sida 61 - Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partes distributa ; ut deberet reperire primum, quid diceret ; deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere...
Sida 62 - Ego hanc vim intelligo," said Cicero, " esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse ; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum.
Sida 292 - Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numerum versumque conficiunt — id est quod dico ornate.
Sida 24 - Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, afferant proprium : compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam. Haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est, 51 aut omnium irrisione ludatur.
Sida 71 - FUISSET ? quod petitoris causa comparatum esse, non intellegebat : ut, si ille infitiator probasset iudici ante petitam esse pecuniam quam esset coepta deberi, petitor, rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, QUOD EA RES 169 IN IUDICIUM ANTEA VENissET.
Sida 262 - Ceo, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis quos aeque laudasset peteret si ei videretur.
Sida 13 - Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non imitamur, Crasse, Socratem ilium, qui est in Phaedro Platonis? nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum...

Bibliografisk information