M. Tullii Ciceronis De oratore libros tres

Framsida
Apud F. Muller, 1863 - 400 sidor
 

Utvalda sidor

Andra upplagor - Visa alla

Vanliga ord och fraser

Populära avsnitt

Sida 142 - Nam quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? deinde ne quid veri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis ? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus.
Sida 191 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Sida 125 - Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Sida 11 - ... deducere: haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
Sida 10 - Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non imitamur, Crasse, Socratem ilium, qui est in Phaedro Platonis? nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam ilia, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tarn ipsa aquula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse...
Sida 287 - Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam ю asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
Sida 59 - Ego hanc vim intelligo," said Cicero, " esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse ; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum.
Sida 287 - Equidem cum audio socrum meam Laeliam — facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quae prima didicerunt...
Sida 8 - Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Sida 291 - Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numerum versumque conficiunt — id est quod dico ornate.

Bibliografisk information