Sidor som bilder
PDF
ePub

(c) FROM THE REFORMATIO LEGUM ECCLESI

ASTICARUM, EX AUTHORITATE PRIMUM REGIS HENRICI VIII. INCHOATA; DEINDE PER REGED EDWARDUM VI. PROVECTA, ADAUCTAQUE IN HUNC MODUM, &c. FINISHED, 1552.

(d) De Christo et Mysteriis nostræ Redemptionis.

CREDATUR, cùm venisset plenitudo temporis, Filium, qui est Verbum Patris, in utero beatæ Virginis Mariæ ex ipsius carnis substantiâ naturam humanam assumpsisse, ita ut duæ naturæ, divina et humana, integrè atque perfectè in unitate personæ fuerint inseparabilitèr conjunctæ ; ex quibus unus est Christus, verus Deus et verus homo; qui verè passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus ; descendit ad inferos, ac tertiâ die resurrexit ; nobisque per suum sanguinem reconciliavit Patrem, sese hostiam offerens non solùm pro Culpâ Originis, verùm etiam pro omnibus peccatis quæ homines propriâ voluntate adjecerunt.

(c) Published in 4to. 1571. Again, 1640.
(d) De Sum. Trin, et Fide Catholica, cap. 3.

De

(e) De Peccato Originis, Libero Arbitrio, et Jus

tificatione.

In labe peccati ex ortu nostro contractâ, quam Vitium Originis appellamus, primùm quidèm Pelagianorum, deinde etiam Anabaptistarum, nobis vitandus et submovendus est error; quorum in eo consensus contra veritatem sacrarum Scripturarum est, quod Peccatum Originis in Adamo solo hæserit, et non ad posteros transierit, nec ullam afferat naturæ nostræ perversitatem, nisi quod ex Adami delicto propositum sit peccandi noxium exemplum, quod homines ad eandem pravitatem invitat imitandam et usurpandam. Et similitèr nobis contra illos

progrediendum est, qui tantum in Libero Arbitrio roboris et nervorum ponunt, ut eo solo, sine aliâ speciali Christi gratiâ, rectè ab hominibus vivi posse constituunt. Deinde nec illi sunt audiendi, quorum impietas salutarem et in sacris Scripturis fundatam Justificationis nostræ doctrinam oppugnant, in quâ tenendum est, non operum momentis justitiam hominum collocari.

(e) De Hæresibus, cap. 7.

De

(f) De Perfectione Justificatorum, et de Operibus

Supererogationis.

Illorum etiam superbia legibus nostris est frangenda, qui tantam vitæ perfectionem hominibus justificatis attribuunt, quantam nec imbecillitas nostræ naturæ fert, nec quisquam sibi præter Christum sumere potest; nimirùm ut omnis peccati sint expertes, si mentem ad rectè pièque vivendum instituerint. Et hanc volunt absolutam morum perfectionem in hanc præsentem vitam cadere, cùm debilis ipsa sit, et fragilis, et ad omnes virtutis et officii ruinas præceps. Tum et illorum arrogantia comprimenda est, et authoritate legum domanda, qui Supererogationis Opera quædam importaverunt, quibus existimant non solum cumulatè Dei legibus et explete satisfieri, sed aliquid etiam in illis amplius superesse quàm Dei mandata postulent, undè et sibi mereri et aliis merita applicare possint.

(g) De Casu Justificatorum, et Peccato in Spiritum

Sanctum.

Etiam illi de justificatis perverse sentiunt, qui credunt illos, postquam justi semel facti sunt, in

f) De Hæresibus, cap. 8.

(8) De Hæresibus, cap. 9.

peccatum

I

peccatum non posse incidere ; aut si fortè quicquam eoruin faciunt quæ Dei legibus prohibentur, ea Deum pro peccatis non accipere. Quibus opinione contrarii, sed impietate pares sunt, qui quodcunque peccatum mortale quod post Baptismum à nobis susceptum voluntate nostra committitur, illud omne contra Spiritum Sanctum affirmant gestum esse, et remitti non posse.

(h) De Baptismo.

Deinde crudelis illorum impietas in Baptismum irruit, quem infantibus impartiri nolunt, sed omninò nullâ ratione. Nec enim minùs ad Deum et Ecclesiam pertinent Christianorum infantes, quàm liberi quondam Hebræorum pertinebant, quibus in infantiâ cùm circumcisio adbiberetur, nostris etiam infantibus debet Baptismus, admoveri, quoniam ejusdem promissionis et fæderis divini participes sunt, et à Christo summa cum humanitate suscepti. Plures item ab aliis cumulantur errores in Baptismo, quem aliqui sic attoniti spectant, ut ab ipso illo externo credant eleinento Spiritum Sanctum emergere, vimque ejus, nomen, et virtutem ex quâ recreamur, et Gratiani, et reliqua ex eo proficis

(h) De Hæresibus, cap. 18.

centia

[ocr errors]

centia dona, in' ipsis Baptismi fonticulis innatàre. In summâ, totam Regenerationem nostram illi sacro puteo deberi volunt, qui in sensus nostros incurrit. Verùm salus animarum, instauratio Spiritus, et beneficium adoptionis quo nos Deus pro filiis agnoscit, à misericordiâ divinâ per Christum ad nos dimanante, tum etiam ex promissione sacris in Scripturis apparente, proveniunt. Illorum etiam impia videri debet scrupulosa superstitio, qui Dei Gratiam, et Spiritum Sanctum, tantoperè cum Sacramentorum elementis colligant, ut planè affirment nullum Christianorum infantem æternam salutem esse consequnturum, qui prius à morte fuerit occupatus quàm ad Baptismum adduci potuerit : quod longè secus habere judicamus. Salus enim illis solùm adimitur, qui sacrum hund Baptismi fortem contemnunt; aut superbiâ quâdami ab eo, vel contumacià, resiliunt : quæ importunitas cùm in puerorum ætatem non cadat, nihil contra salutem illorum authoritate Scripturarum decerni potest; immo contra, cùm illos communis promissio pueros in se comprehendat, optima nobis spes de illorum salute concipienda est.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« FöregåendeFortsätt »