Sidor som bilder
PDF
ePub

is (f) the perfect redemption, (g) the pacifying of God's displeasure, and satisfaction for all the sins of the whole world, both original and actual; and there is none other satisfaction for sin but that alone. Wherefore the sacrifices of masses, in (h) the which it was commonly said, that the (i) priest did offer Christ for the quick and the dead to have remission of pain or (k) sin, were (1) forged fables and dangerous deceits.

(f) Burnet, a perfect, &c. Present Article, that perfect, &c.

(g) Burnet and present Article, propitiation. The edit before 1571, as above.

(h) Burnet has not the word the.

(i) Burnet, priests.

(k) Burnet and the present Article, guilt,

(1) Burnet, were fables and dangerous deceits. Present Article, were blasphemous fables and dangerous deceits. The edit, before 1571, as above.

[blocks in formation]

From the CATECHISMUS BREVIS CHRISTIANÆ DISCIPLINE SUMMAM CONTINENS, OMNIBUS LUDIMAGISTRIS AUTHORITATE REGIA COM

MENDATUS. HUIC CATECHISMO ADJUNCTI SUNT ARTICULI DE QUIBUS IN ULTIMO SYNODO LONDINENSI, ANNO DOMINI, 1552, AD TOLLENDAM OPINIONUM DISSENSIONEM, ET CONSENSUM VERÆ RELIGIONIS FIRMANDUM, INTER EPISCOPOS ET ALIOS ERUDITOS ATQUE PIOS VIROS CONVENERAT, &c. 1553.

(m) IMAGO Dei in homine per Peccatum Originis, et consuetudinem malam, adeò in initio obscurata est, et judicium naturale adeò vitiatum, ut homo ipse non satis intelligat honestum turpi quid intersit, nec justum injusto. Eam itaque imaginem volens benignus Deus in nobis renovare per legem in tabulis descriptam, effecit primùm ut nosipsos agnosceremus, et in ea, perinde atque in speculo, contueremur sordes et maculas nostri animi, et præfractam cordis vitiati duritiem, ut vel sic tandem peccato agnito, et perspectâ nostræ carnis infirmitate atque irâ sævientis in nos Dei

(m) Sigu. b. ii. b. et seq.

ob

ob peccatum, ardentius desideraremus Servatorem nostrum Christum Jesum, qui morte suâ, et preciosâ sanguinis sui aspersione, purgavit et abluit peccata nostra. Placavit enim iram Omnipotentis Patris, atque sacrosancto sui Spiritûs afflatu animos in nobis creat novos, mentesque renovat ad imaginem et similitudinem sui Creatoris in justitiâ et sanctitate veritatis; quam rem nec justitia legis, nec ulla sacrificia Mosaica poterant efficere. Quòd autem nullus ex lege justificetur, patet non inde solùm quoniam justus ex Fide vivit, sed hinc etiam quòd nullus vivit mortalium, qui potest ea omnia præstare quæ decalogus jubet. Impedimenta enim, quæ legi adversantur, sunt infirmitas carnis, appetitus pravus, et concupiscentia ingenita. Quod autem ad sacrificia attinet, quod ad purgationes, ad ablutiones et reliquas cæremonias legis, umbræ erant, typi, imagines, et figuræ, veri et æterni sacrificii Jesu Christi in cruce facti; cujus solius beneficio omnia omnium credentium peccata, ab ipso usque mundi exordio ex solâ misericordiâ Dei, non autem ex ullis mentis nostris, condonata sunt.

(n) Cùm mundi hujus fabricam creâsset Dominus Deus, hortum idem ipse plantavit oblectationis et jucunditatis plenissimum, in loco quodam versus orientem sito; eumque nominavit Eden: in quo,

(n) Sign. b. vii. et seq.

præter

præter arbores alias longè pulcherrimas, una fuit in primis non ita procul ab horti illius medio, cujus nomen, Arbor vitæ; et altera, Arbor cognitionis boni et mali. Hic Dominus Deus, singulari amore ductus, posuit hominem, hortuinque illi tradidit curandum et colendum, liberum ei faciens, ut de fructu omnium arborum Paradisi manducaret, excepto eo, quem arbor scientiæ boni et mali produxisset: hujus arboris fructum si quando degustaret, citra omnem controversiam mortis subiret supplicium. Eva autem à diabolo, serpentis imitante formam, elusa, fructum, alioqui vetitum, ob aspectûs jucunditatem desiderandum, ob manducandi voluptatem appetendum, et ob boni et mali scientiam vehementer jucundum, decerpsit, edit, ac dedit marito, ut ipse eundem ederet: quo factum est, ut statim uterque mortui sunt, hoc est, non tantùm morti corporis obnoxii fuerunt, verùm animi quoque vitam amiserunt, quæ est justitia : et protinùs in illis imago offuscata est, ac lineamenta illa justitiæ, sanctitatis, veritatis, et cognitionis Dei, longè pulcherrima, confusa sunt et penè deleta reliqua verò fuit imago terrena cum injustitiâ conjuncta, fraude, affectione carnali, et de rebus divinis ac cælestibus ignoratio summa. Inde autem nata est carnis nostræ infirmitas ; inde ista corruptio et confusio affectionum et cupiditatem omnium: hinc illa pestis, hinc illud seminarium

8

rium et nutrimentum peccatorum omnium, quo genus humanum inficitur, et Peccatum Originis appellatur. Porrò sic natura corrupta est et dejecta, ut nisi bonitas et misericordia Omnipotentis Dei nobis tulisset opem per medicinam Gratiæ, quemadmodum corpore in universas mortis miserias detrudimur, sic necessarium fuisset, ut omnes omnium generum homines in æterna supplicia, et ignem qui extingui non potest, conjicerentur.

(0) Prima, præcipua, et perfectissima causa nostræ justificationis et salutis, est bonitas et amor Dei, quo ille nos in numerum suorum electos ante ascripsit quàm mundum condiderat. Post nobis datur, ut prædicatione Evangelii Jesu Christi vocemur, quocum infunditur nobis Spiritus Domini, cujus ductu et auspiciis trahimur, ut firmam in Deo fiduciam collocemus, et promissionum ejus omnium eventum speremus. Ejusdem electionis comes est mortificatio veteris hominis, id est, appetitus et concupiscentiæ nostræ. Illius etiam est sanctificatio nostra, amor Dei et proximi, justitia, et innocentia vita; atque ut summatim dicam, quicquid purum, sincerum, verum, et bonum in nobis existit, aut à nobis fieri potest, id totum à radice istâ suavissimâ, ab isto fonte largissimo, bonitate, amore, electione, et proposito Dei sanc

(o) Sign. d. vi. b.

tissimo

« FöregåendeFortsätt »