Sidor som bilder
PDF
ePub

Et Fidei vocabulum non solum cognitionem historia de Christo significat, sed etiam credere et assentiri huic promissioni, quæ est Evangelii propria; in quâ propter Christum nobis promittuntur Remissio Peccatorum, Justificatio, et Vita Eterna. Nam et hæc promissio ad historiam de Christo pertinet, sicut et in Symbolo additus est historiæ hic articulus, Credo Remissionem Peccatorum. Et ad hunc articulum, reliqui de historiâ Christi referri debent. Nam id beneficium est finis historiæ. Ideò Christus passus et resuscitatus est, ut propter ipsum nobis donarentur Remissio Peccatorum et vita æterna.-

ART. V.

Itaque instituit Christus ministerium docendi Evangelii, quod prædicat pœnitentiam et remissionem peccatorum. Estque utraque prædicatio universalis, omnium peccata arguit, et omnibus credentibus promittit Remissionem Peccatorum, ut non sit incerta remissio, sed ut omnes perterrefacta mentes sciant se debere credere, quòd certò donetur nobis Remissio Peccatorum propter Christum, non propter nostra merita aut dignitatem. Et cùm hoc modo consolamur nos promissione seu Evangelio,et erigimus nos Fide, certò consequimur Remissionem

missionem Peccatorum, et simul datur nobis Spiritus Sanctus. Nam Spiritus Sanctus datur, et est efficax, per verbum Dei et per sacramenta. Cùm Evangelium audimus aut cogitamus, aut sacramenta tractamus, et Fide nos consolamur, simul est efficax Spiritus Sanctus, juxta illud Pauli ad Galatas iii. Ut promissio ex Fide Jesu Christi detur credentibus. Et ad Corinthios, Evangelium est ministerium Spiritus. Et ad Romanos, Fides ex auditu est. Cùm igitur Fide nos consolamur, et liberamur à terroribus peccati per Spiritum Sanctum, concipiunt corda cæteras virtutes, agnoscunt verè misericordiam Dei, concipiunt veram dilectionem, verum timorem Dei, fiduciam, spem auxilii divini, invocationem, et similes fructus Spiritûs.-

ART. VI.

Item docent, quòd cùm Fide reconciliamur, necessariò sequi debeat justitia Bonorum Operum, quæ Deus nobis mandavit, sicut et Christus præcepit. Si vis in vitam ingredi, servu mandata. Sed quia tanta est infirmitas humanæ naturæ, ut nemo legi satisfacere possit, necesse est docere homines non solùm quòd legi obediendum sit, sed etiam quomodo placeat hæc obedientia, ne conscientiæ incidant in desperationem, cùm intelligant se non satisfacere legi. Placet igitur hæc obedientia, non quia legi satisfacit

L. 2

satisfacit, sed quia persona est in Christo reconciliata Fide, et credit sibi reliquias peccati condonari. Semper igitur sentiendum est, nos consequi Remission Peccatorum, et personam pronunciari justam, id est, acceptari gratis propter Christum per Fidem : postea verò placere etiam obedientiam erga legem, ct reputari quandam justitiam, et mereri præmia. Non enim potest conscientia opponere judicio Dei propriam munditiem aut opera, sicut psalmus testatur, Non intres in judicium cum tuo servo, quia non justificabitur coram te omnis vivens. Et Joannes ait, si dixerimus quòd peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nabis peccata nostra. Et Christus inquit, Cùm feceritis omnia, dicite, servi inutiles sumus. Postquam autem persona reconciliata et justa Fide, id est, accepta est, placet et obedientia, et reputatur esse quædam justitia, sicut Joannes inquit, Omnis qui eo manet non pecċat. Et 2 Cor. 1. Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ.

Ac debet hæc obedientia repugnare pravis cupiditatibus, et subinde spiritualibus exercitiis fieri purior; et cavere, ne quid committamus contra conscientiam, juxta illud, Summa legis est dilectio ex puro corde, et conscientiâ bonâ, et fide non fictá. Qui verò obtemperant pravis cupiditatibus, et agunt contra conscientiam, versantur in peccatis mortalibus, nec Fidei justitiam nec justitiam Bonorumi Operum

Operum retinent, juxta illud Pauli, Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.

ART. IX.

De Baptismo docent, quòd necessarius sit ad salutem, tanquam ceremonia à Christo instituta. Et quòd per Baptismum offeratur gratia Dei ; et quòd infantes sint baptizandi; et quòd infantes, per Baptismum Deo commendati, recipiantur in gratiam Dei, et fiant filii Dei; sicut Christus testatur, loquens de parvulis in Ecclesiâ, Matt. xviii. Non est voluntas Patris vestri qui in cælis est, ut pereat unus ex paroulis istis.

ART. XI.

De Pœnitentia docent, quòd lapsis post Baptisimum contingere possit Remissio Peccatorum, quocunque tempore, cùm convertuntur. Et quòd Ecclesia talibus, redeuntibus ad Pœnitentiam, impertire absolutionem debeat.

[ocr errors]

--

Damnant Novatianos, qui nolebant absolvere eos, qui, lapsi post Baptismum, redibant ad Poenitentiam.

Damnant et illos, qui non docent Remissionem Peccatorum per Fidem gratis propter Christum

contingere

contingere, sed contendunt Remissionem Peccatorum contingere propter dignitatem contritionis, dilectionis, aut aliorum operum, et jubent dubitare conscientias in Poenitentiâ, an consequantur Remissionem, et affirmant hanc dubitationem non esse peccatum.

Damnant et Anabaptistas, qui negant semel justificatos iterum posse amittere Spiritum Sanctum. Damnant et illos, qui contendunt aliquibus tantam perfectionem in hâc vitâ contingere, ut ne quidem possint iterum peccare.

ART. XVIII.

De libero arbitrio docent, quòd humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem justitiam, et diligendas res rationi subjectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendæ justitiæ spiritualis; quia Paulus dicit, Animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritûs Dei. Et Christus dicit, Sine ne nihil potestis facere. Efficitur autem spiritualis justitia in nobis, cùm adjuvamur à Spiritu Sancto. Porrò Spiritum Sanctum concipimus, cùm verbo Dei assentimur, ut nos Fide in terroribus consolemur; sicut Paulus docet, cùm ait, Ut promissionem Spiritûs accipiatis per Fidem.

Damnamus Pelagianos et similes, qui docent, quòd, sine Spiritu Sancto, solis naturæ viribus, possimus

« FöregåendeFortsätt »