Sidor som bilder
PDF
ePub

Filium, habet vitam æternam: qui non habet Filium Dei, vitam non habet. Et Rom. iii. Ut sit ipse justus et justificans. Quanquam autem simul inchoatur novitas, quæ in vitâ æternâ erit perfecta, ad quam redempti sumus tamen persona in hâc vitâ non propter novas qualitates aut opera est justa, id est, Deo accepta, et hæres vitæ æternæ ; sed propter ipsum Mediatorem passum, resuscitatum, regnantem, deprecantem pro nobis, nos obumbrantem et vivificantem. Quanquam enim sunt inchoatæ virtutes, tamen adhuc sunt imperfectæ, et hærent in nobis reliquiæ peccati. Ideo tenenda est hæc consolatio, placere personam propter Filium Dei, imputatà nobis ipsius justitiâ, sicut Rom. iv. dicitur, Credidit Abraham Deo, et imputatum est ci ad justititiam: item, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Itaque et correlativè intelligenda est hæc oratio, Fide justificamur, hoc est, fiduciâ Filii Dei justificamur, non propter nostram quali tatem, sed quia ipse est Propitiator, in quo cor acquiescit, fiduciâ promissæ misericordiæ propter eum, quam fiduciam ipse Spiritu suo Sancto exsuscitat, sicut inquit Paulus: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater.

Hic et de particulâ exclusivâ dicendum est. Toties repetit Paulus vocabulum Gratis, quâ voce certissimum est excludi conditionem meritorum nostrorum. Ideò in Ecclesiis nostris dicitur :

Fide

Fide solú justificamur: quod sic intelligimus, et declaramus Gratis, propter solum Mediatorem, non propter nostram contritionem, seu alia nostra merita, donamur Remissione Peccatorum, et reconciliatione. Etsi enim contritio et aliæ virtutes multæ cum Fide, seu hâc fiduciâ simul accenduntur: tamen hæ virtutes non sunt causa, seu meri tum Remissionis Peccatorum, nec propter eas persona placet: juxta illud, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: sed habet Remissionem et placet persona certò propter Mediatorem, quem Fide apprehendi oportet, ut ad Ephes. cap. iii dicitur: Per quem audemus accedere in fiduciâ, quæ est per fidem in eum. Hæc tota doctrina fit illustrior in verâ conversione et quotidianâ invocatione piorum. Cum expavescimus agnitione iræ Dei, hæc una est firma consolatio, confugere ad Filium Dei, qui inquit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Item, Vivo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Item, Gratia exuberat supra peccatum. In his doloribus si doces hominem, dubitandum esse de Remissione Peccatorum, vincet dolor, et sequentur tristissimi fremitus adversus Deum, et desperatio, et mors æterna. Sed si doceas, Fide vincendam esse dubitationem, intelli get jam vocabulo Fidei non tantum significari notitiam historiæ, intelliget fiduciam niti solo Media

[blocks in formation]

tore, intelliget quid dicatur his verbis, Gratis propter Mediatorem solâ Fide accipitur Remissio, et placet persona.

Hæc lucta omnibus temporibus aliquos erudiit, ut has veras consolationes aliquo modo intellige

Etsi enim Origenes, et multi scriptores et sententiarii, aliud genus doctrinæ insincerum pepererunt: tamen in Augustino, et aliis quibusdam, leguntur dicta que ostendunt, eos ex his veris fontibus etiam hausisse consolationes.

Quanquam autem interdum impropriè loquuntur, aut dissimilia dicunt, quia in loquendo negligentiores fuerunt: tamen quæ fuerit eorum perpetua sententia, si dextrè judicare volumus animadverti potest. Augustinus in psal. xxxi. inquit, Qui sunt beati? Non illi, in quibus non inveniet peccata: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et carent gloriâ Dei. Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet quòd non sunt beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit, Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad justitiam. Hic certè Augustinus Fidem intelligit fiduciam, quæ accipit Remissionem Peccatorum et quod est dictum in Genesi, et in Paulo, prorsus intelligit sicut nos enarramus. Alibi de spiritu et literâ inquit: Ex lege timemus Deum, et fide confugimus ad misericor

[ocr errors][merged small]

diam. Bernardus in concione de Annunciatione Necesse est primum omnium credere, quòd Remissionem Peccatorum habere non possis, nisi per indulgentiam Dei. Sed adde, ut credas et hoc, quòd per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens: Remissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, gratis justificari hominem per fidem. In hoc dicto perspicuè et propriè citatur sententia Ecclesiarum nostrarum, et extant similia testimonia apud hunc authorem. Basilius etiam propriissimè recitat nostram sententiam, in concione de humilitate, his verbis: Qui gloriatur in Domino glorietur, dicens quod Christus nobis factus sit sapientia à Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, sicut scriptum est: Qui gloriatur in Domino glorietur. Hæc est enim perfecta et integra gloriatio, in Deo, quando neque propter suam justitiam quisquam effertur, sed agnoscit se indigere verá justitiâ, fide autem solâ in Christum justificari.

Cùm igitur ex his quæ jam dicta sunt, manifestum fit, quid significet vocabulum fidei, in hac propositione, Fide justificamur: hinc intelligi potest, perniciosè errare monachos, et alios qui jubent conversos ad Deum dubitare an placeant Deo.

Hunc vulgarem errorem de dubitatione mani

[blocks in formation]

festè refutant hæc dicta: Justificati fide, pacem habemus. Item, Ideò ex fide, ut sit firma promissio. Donec enim excruciantur dubitatione corda, fugiunt Deum, non acquiescunt in Deo, non invocant. Et promissio fit eis inanis sonitus, quia non adsentiuntur ei.

Postremò Dei mandatum est æternum et immotum, ut credamus Filio Dei, juxta hoc dictum : Spiritus arguet mundum. de peccato, quòd nòn credunt in me. Item, 1 Johan. v. Qui non credit Deo, accusat eum mendacii. Est autem insulsa cavillatio, quod dicunt, dubitandum esse propter nostram indignitatem, non propter misericordiam. Ideò enim edita est promissio, ideò Filius Dei Mediator constitutus est, quia nos indigni sumus: et ut Pater propter ipsum passum, resuscitatum, et deprecantem pro nobis, et habitantem in nobis, ac vestientem nos suâ justitiâ, certè sit propitius huic miseræ massæ, indignæ, et plenæ sordium, juxta illud: Nulla nunc condemnatio est his qui in Christo Jesu ambulant. Absurdum est etiam, quod dicunt, nostræ indignitatis causâ dubitandum Non enim dubitandum est an displiceat indignitas, sed veris gemitibus fateamur nos indignos esse, et apponamus promissionem, cui adsentiri mandatum Dei est. Nec rectè accommodatur ad hanc dubitationem sententia in Ecclesiaste ix.

esse.

[merged small][ocr errors]
« FöregåendeFortsätt »