Sidor som bilder
PDF
ePub

Nescit homo, an amore vel odio dignus sit. Amentia est fingere Salomonem hoc velle, nec justos, nec injustos debere statuere, an placeant, an displiceant Deo: cùm certissimum sit, perseverantes in sceleribus contra conscientiam, displicere Deo. Sed abducit nos Salomon à spectaculis externis ad verbum Dei, quasi dicat: ex rebus secundis non statuas te placere Deo, nec propter res adversas displicere. Non ideò placet Alexander, quia vincit, et magno imperio potitur: Job in calamitate, David in exilio, non ideò statuunt se abjectos esse à Deo, quia sunt ærumnosi. Non ex his eventibus, seu externis spectaculis judicent, sed ex verbo Dei. Etiam in mediâ calamitate affertur consolatio: Vivo ego, nolo mortem peccatoris, &c. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum dederit, ut omnis qui credit in cum, non pereat, &c, Denique error de dubitatione, prorsus Ethnica imaginatio est, ac Evangelium abolet, et in conversione veram consolationem iis qui sentiunt iramn Dei adimit.

Docendi sunt potius homines, hanc certo vocem Evangelii esse ut Filio Dei credamus, ac statuamus gratiam exuberare supra peccatum; ideòque repugnemus dubitationi, et eluctemur, et fide eam vincamus, ut accedere ad Deum, invocare eum, et ei gratias agere possimus. Hi summi cultus horribiliter impediuntur, quandocunque animi concu

tiuntur

tiuntur fluctibus dubitationum, ut experientia ostendit. Hinc perspicuum est, quare decretum Tridentinæ Synodi, quod confirmat errorem de dubitatione, taxari necesse sit.

Ex his omnibus etiam intelligi potest, justè reprehendi synecdochen eorum qui sic interpretantur Paulum: Fide justificamur, id est, formatâ dilectione, ut ipsi loquuntur. Nam vocabulam fidei intelligunt tantum de notitiâ, et cogitant hanc esse sententiam: Fide justificamur, id est, præparamur ad Justitiam; id est, ad cæteras virtutes, quæ sunt obedientia et impletio Legis. Ita tantum hoc dicunt: Hominem esse justum propter proprias virtutes; deinde jubent dubitare, an sit ornatus illis habitibus, de quibus loquuntur.

Ostendimus autem supra, Fide significari fiduciam acquiescentem in Filio Dei Propitiatore, propter quem recipimur et placemus, non propter nostras virtutes, aut Legis impletionem. Cùm autem in hâc ipsâ consolatione, fiducia, quâ acquiescimus in Filio Dei, verè sit motus accensus, à Spiritu Sancto, quo vivificatur cor, et liberatur ex æternâ morte, dicitur hæc conversio, regeneratio, Joan. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu. Et fit homo jam verè domicilium Dei, qui est in eo efficax, ut Joan. xiv. dicitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad eum, et man

sionem

[ocr errors]

şionem apud eum faciemus. Eternus Pater, et Filius, Spiritu suo Sancto vivificant, et renovant corda. In hâc consolatione, cum fide eriguntur, sicut Paulus inquit Gal. iii. Ut promissionem Spi ritûs accipiatis per Fidem.

Non igitur loquimur de otiosâ notitiâ: Et errant imperiti, qui existimant Remissionem Peccatorum contingere otiosis, sine aliquo motu animi, sine certamine, et sine sensu consolationis in veris doloribus, in eâ ætate quæ jam intelligere vocem doctrinæ potest, juxta illud; Fides er auditu est, auditus per verbum Dei. Et quia conscientiis in pœnitentiâ consolationem proponimus, non addimus hic quæstiones de PREDESTINATIONE, seu de ELECTIONE; sed deducimus omnes lectores ad ver bum Dei, et jubemus ut voluntatem Dei ex verbo ipsius discant, sicut Æternus Pater expressâ voce præcipit, Hunc audite. Non quærant alias specu lationes.

Certissimum est, prædicationem pœnitentiæ ad omnes homines pertinere, et accusare omnes homines. Ita et promissio universalis est, et omnibus offert Remissionem Peccatorum, juxta illa dicta universalia: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis; ego reficiam vos. Item Joan. iii. Ut omnis qui credit in eum, non pereat. Rom. x. Omnis qui credit in eum, non confundetur. Item, Dominus omnium, dives in omnes qui invocant eum. Rom,

Rom. xi. Conclusit Deus omnes sub inobedientiam, ut omnium misereatur.

In hanc universalem promissionem singuli se includant, et non indulgeant diffidentiæ, sed luctentur ut adsentiantur verbo Dei, et obsequantur Spiritui Sancto, et juvari se petant, sicut dictum est, Luca xi. Quanto magis dabit Spiritum Sanc tum pententibus?

APPENDIX III,

EXTRACTS

FROM

OUR PRESENT LITURGY,

« FöregåendeFortsätt »