venerabilem sententiarum dignitatem, tùm etiam varias carminum relliquias, quibus ornantur philosophi illus colloquia. Carmina ca ex vetustissimis poëseôs Sinicæ monumentis excerpta sunt, ac præcipuè à libro Xikim dicto, cujus in regis Galliæ bibliothecâ nitidum extat exemplar. Statim mihi in animo erat, verba Sinica inspicere; codicem manu sumpsi, et post longum studium, odam unam cum versione Coupletii comparare potui, atque adeò singulas voces, seu potiùs figuras, ad ἀναλυσιν quandam reducere. Hanc igitur odam ad te mitto, ad verbum redditam. Mirifica est in eâ cum majestate conjuncta brevitas: singuli versiculi quatuor tantùm constant vocibus. Unde fit, ut ελλείψεις in iis sunt frequentissimæ, quæ carmen eò sublimius reddunt, quò obscurius. Addidi versionem poëticam, quâ unumquemque versum ad Confucii mentem exposui; luculentè necne, minùs laboro; tu modò judica; satis habeo habeo si tibi arrideat. Minimè te latet, philosophum istum, quem Platonem Sinicum appellare audeo, circiter sexcentenos ante Christum annos floruisse; is autem hanc odam citat, tanquam suis temporibus perantiquam; est igitur pretiosæ vetustatis quasi gemma, quæ ostendit, in omni tempore apud omnes populos, eandem esse poëseôs vim, easdem imagines. Restat aliud opus, de quo loquar necesse est; ne fortè literæ meæ perlongæ 4 Calend. Febr. datæ exciderint, in quibus totam rem ab initio denarravi. Vitam dico tyranni Persici Nadir Shah, quam è codice Asiatico Gallicè versam edidi; opus ingratum perfeći rogatu regis Daniæ, Augusti mei, quem magnam Europæ spem haud dubito affirmare. Is mihi in primis jussit, ut opus fidè et penè religiosè redderem; ut notas adjicerem necessarias; ut denique brevem de poësi Persarum dissertationem operi subjungerem. Pensum meum ut potui, nec sine fastidio, persolvi; sed ita festinantèr ac properè, (rex enim me identidem ut festinarem urgebat,) ut liber sit erroribus plenissimus, et præsertim dissertatio de poësi, in quâ decem Hafizi Odas vertere ausus sum, nec exemplari correcto (licèt splendidissimo), nec ullo omnind usus commentario. Scripsi ad Rivestium Angliæ vicarium, eumque rogavi ut ad te librum celeritèr mitterit; quod spero facturum. Ignosce, amabò te, erroribus quos vitare forsan in summâ otii copiâ non possem, nedum in iis temporis angustiis. Ignosce, si duas Odas quas ad me misisti cacteris خوشا شیراز et کال در بر ومي بكف adjecerim, cum Gallicâ solummodò versione. Ignosce, si de amico meo, amica, ut par est, inciderit mentio; regem enim meum scire volui quanti te faciam. Ad cætera benevolentiæ tuæ indicia, haud parum accedet ponderis, si errores meos in hoc libro notare : notare velis, præcipuè in dissertatione, quam separato volumine edere statui. Rex Daniæ, ut accepi, opus meum vehementer probat, et mihi honores nescio quos meditatur; cogitanti enim illi, quonam me compensaret munere, dixit amicus quidam meus, vir nobilissimus, me pecuniam nec desiderare, nec magni facere, sed honoris, ut rebatur, esse appetentem. Libellum tuum de Turcarum re militari ad regem mittendum curavi; tum quia co lectore dignus est, tum quia te habet auctorem. Cave credas, me literis hisce finem dedisse, quia nihil aliud habeo quod dicam ; affluit enim animus meus rerum copiâ, et mihi longè difficilius est, styli impetum temperare, quàm scribendi materiem invenire. Sed nolo patientiâ tuâ usque adeò abuti, ut aures tuas nimiâ loquacitate defatigem. Valetudinem tuam, si me amas, cura. No. No. XVI. REVICZKI à MONS. JONES. Vienne, ce 9 Août, 1770. En vérité, Monsieur, vous n'êtes pas fort à plaindre de ce changement continuel de climats et de lieux où vous dites être engagé depuis un an entier. C'est le plus grand bien à mon avis, qui puisse arriver à un homme qui d'ailleurs a toutes les dispositions pour voyager; vous avez passé les rigueurs de l'hyver, sous un ciel doux et tempéré en Italie, le printems en France et en Angleterre; il vous reste à passer l'été aux confins de l'Allemagne, dans un endroit qui est le rendezvous général de toute l'Europe, et où l'on voit d'un coup d'œil, tant de différentes nations assemblées; cela n'est-il pas charmant? n'est-ce pas là la partie essentielle des voyages, πολλων ανθρωπων γνωναι νοον? on Je sens pourtant combien un homme de |