Ōrigenous ta heuriskomena panta

Framsida
Sumtibus Haude et Spener (S.J. Joseephy), 1841
 

Utvalda sidor

Populära avsnitt

Sida 83 - ... quod ex his, quorum chaos est habitaculum et qui regnarunt in abysso, daemonibus nullum penitus relinquere debeamus, sed omnes interimere. Interimimus autem daemones, non ipsam eorum substantiam perimentes; sed quia opus eorum ac studium hoc est, ut peccare homines faciant, et 10 haec est illorum vita, si nos peccemus, sine dubio interitus eoruni est, si non peccemus.
Sida 77 - Gai diabolo posse conferri; hic quomodo »in ligno gemino crucifixus sit<. operae pretium est noscere. Crux Domini nostri lesu Christi gemina fuit. Minis 10 tibi sermo fortasse et novus videtur quod dico: crux gemina fuit, hoc est gemina ratione constat et duplici; quia visibiliter quidem...
Sida 266 - Pertendit enim nostra probatio non usque ad verbera solum, sed usque ad profusionem sanguinis pervenit. Quia et Christus, quem sequimur, pro redemptione nostra effudit sanguinem suum, ut inde exeamus loti sanguine nostro. Baptisma enim sanguinis solum est, quod nos puriores reddat, quam aquae baptismus reddit.
Sida 94 - Liae filius, et ancillarum liberi in monte Hebel ponuntur, ut maledicant his qui maledictione sunt digni, Item (in lib. Josuee) Cum ergo in singulis quibusque fidelium talis sit propositi varietas, hoc mihi designari videtur in hoc loco, quod dimidii illi, qui juxta montem Garizin incedunt (ilium, qui ad benedictiones electus est), istos figuraliter indicent, qui non metu poenae, sed benedictionum et repromissionum desiderio veniunt ad salutem ; illi vero dimidii, qui juxta montem Gebal incedunt,...
Sida 172 - Spiritus autem, id estVirtutes illae, quae animas nostrae in adjutorium datae sunt, pascuntur et reficiuntur ex auditu Scripturae sanctae, velut ex divinis et rationabilibus cibis. Quid dico quia divinae Virtutes pascantur et epulentur...
Sida 82 - ... qui fugiunt dolum et qui fugiunt mendacium. Si ergo ita intelligamus ea quae scripta sunt, digna fortasse videbitur lectio stilo Spiritus sancti. Nam quid mihi prodest, si sciam quod in gemino ligno rex Gai suspensus est? Si autem sciam duplicem esse virtutem crucis, in qua et Christus in carne suspenditur et diabolus cum suo exercitu triumphatur, ex intelligentia sacramenti aedificabitur anima mea. Et magis fortasse, ut adhuc excelsius amplitudinem mysterii dilatemus, in hoc ligno intelligitur...
Sida 171 - Domini videntes faciem ejus — libenter et grate accipiunt, si semper verba Scripturae et horum nominum appellationes velut carmina quaedam et praecantationes ex nostro ore promamus. Quia etsi nos non intelligimus, quae de ore proferimus, illae tamen virtutes, quae nobis adsunt, intelligunt et velut carmine quodam invitatae adesse nobis et ferre auxilium delectantur.
Sida 165 - Sed et tu, si ex omni parte munitus sis et continentiae muro circumdatus, si sapientiae et magnanimitatis turribus connrmatus es, etiam tu efficieris >civitas Dei<. Si vero ad haec omnia adieceris tibi scientiae lumen, sicut dixit Esaias: 5 »illuminate' vobis lumen scientiae<, et >sol
Sida 70 - Et ideo observerons nos invicem et uniuscuiusque conversatio nota sit, maxime sacerdotibus et ministris. Née putent se recte dicere : Quid hoc ad me spectat si alius mâle agit?... Taie ergo est quod [dicunt] ii qui ecclesiis praesunt, non cogitantes quia unum corpus sumus omnes qui credimus, unum deum habentes qui nos in unitate constringit et continet, Christum, cuius corporis tu qui ecclesiae praesides oculus es, propterea utique ut omnia circumspicias, omnia circumlustres, etiam ventura praevideas.
Sida 49 - Christo confixus sum cruci. Vivo autem , jam non ego : vivit vero in me Christus.

Bibliografisk information