M. T. Ciceronis de officiis libri tres. Ex Orellii recensione edidit Georgius Ferguson

Framsida
Oliver & Boyd, 1852 - 131 sidor
 

Utvalda sidor

Andra upplagor - Visa alla

Vanliga ord och fraser

Populära avsnitt

Sida 52 - Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum. Inliberales autem et sordidi quaestus mercenariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.
Sida 7 - Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, — , se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, rebusque praesentibus adjungit atque adnectit futuras ; facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias.
Sida 9 - In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt : unum, ne incognita pro cognitis habeamus iisque temere assentiamiir ; quod vitium effugere qui volet — omnes autem velle debent — adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias.
Sida 35 - Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Sida 53 - Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est ; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
Sida 10 - Sed, quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat [partem parentes], partem amici ; atque ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari ; homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent : in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afierre mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter...
Sida 8 - Itaque eorum ipsorum, quae. adspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit ; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandum putat ; cavetque ne quid indecore, effeminateve faciat ; tum in omnibus et opinionibus et factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet...
Sida 7 - Nee vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus.
Sida 113 - boni," et quid sit " bene agi," magna quaestio est. Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat manare latissime, idque versari in tutelis societatibus, fiduciis mandatis, rebus emptis venditis, conductis locatis, quibus vitae societas contineretur ; in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
Sida 54 - Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non ilia omnia relinquat atque abjiciat, etiam si dinumerare se Stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur...

Bibliografisk information