Sidor som bilder
PDF
ePub

DE REMISSIONE PECCATORUM, ET JUSTIFICATIONE.

DICTUM est suprà, has controversias pertinere ad explicationem duorum articulorum symboli: Credo remissionem peccatorum, et, Credo Ecclesiam sanctam catholicam. Nec de rebus non necessariis aut levibus dicimus. Maximè necessarium est, in Ecclesiâ rectè proponi doctrinam de peccato, et intelligi quid sit peccatum, et conspici discrimen inter judicia politica et judicium Dei.

Cùm autem non rectè ostendant adversarii quid sit peccatum, ut jam dictum est confirmant malam securitatem in hominibus, et multas falsas opiniones. Postea etiam quid est tristius, quàm hoc summum beneficium, Remissionem Peccatorum, et liberationem à morte æternâ, vel obscurare, vel ignorare? Cùmque nec discrimen sit inter Ecclesiam et alios homines, extinctâ luce de gratuitâ Remissione Peccatorum propter Filium, et de Fide quâ accipi Remissionem oportet, nec consolatio sit alia retrahens nos ex morte æternâ, nec invocatio vera sine hâc consolatione fieri possit: et Deus

ipse

1

ipse toties præceperit audiri Filium, et custodiri Evangelium, quod est mirandum decretum prolatum ex arcano consilio divinitatis, cùm ignotum esset omnibus creaturis: maximè necessarium est, veram de Remissione doctrinam retineri incorrup

tam.

Sed omnibus ætatibus inde usque à primis patribus sparsæ sunt præstigiæ à diabolis, contra veram doctrinam de Filio Dei, præsertim in hoc articulo: quos tamen subinde refutavit Deus, excitatis rursus bonis doctoribus, ne funditus interiret Ecclesia. Ostenderunt Adam, Seth, Nohe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, et alii deinceps, verum discrimen Ecclesiæ Dei, et aliorum hominum: et docuerunt, Ecclesiæ traditam esse promissionem de Mediatore Filio Dei, et de Remissione Peccatorum : et hanc Fide accipiendam esse gratis, propter Mediatorem.

Et alligaverunt invocationem ad hunc Deum, qui se patefecerat editâ promissione de Mediatore: et habuerunt externos ritus divinitus traditos, qui erant signa promissionis, et nervi publicæ congregationis.

Hos ritus, omissâ doctrinâ promissionum et Fidei, magna pars multitudinis imitata est; et cùm adfingeret hanc persuasionem, homines his ritibus me reri Remissionem Peccatorum, cumulavit ritus, et paulatim processit audacia, ut fit, ut alii alia numina fingerent. Ita discesserunt Ethnici à verâ Dei

Dei Ecclesiâ, et ab agnitione veri Dei, et promissione Redemptoris. Idem accidit post Moysen. Institutæ erant ceremoniæ hanc ipsam ob causam, ut essent commonefactiones de Mediatore; sed multitudo oblita promissionis de Mediatore, de doctrinâ Fidei, de gratuitâ Remissione propter Mediatorem, finxit remitti peccata propter sacrificia, et ritus illos, et hac superstitione cumulavit sacrificia, et oblita est Mediaforis, et fuit sine verâ consolatione, et sine venâ invocatione. Idem accidit post Apostolos amissâ luce Evangelii, in quâ proponitur gratuita Remissio propter Mediatorem accipienda Fide; quæsita est Remissio per exerciția monastica, per cœlibatum, per varias observationes, per oblationem in missâ, per intercessionem hominum mortuorum, et multæ monstrosæ superstitiones excogitatæ sunt, ut historiæ totius Ecclesia post Apostolos ostendunt.

Adversus hos errores immensâ misericordiâ Deus subinde vocem Evangelii restituit, ac ut in populo Israel subinde prophetas excitavit, qui doctrinam repurgarent: ita in Ecclesiâ, post Apostolos, cùm scripta Origenica, et Pelagiana, et populi super. stitio puritatem Evangelii corrupissent, tamen velut in caligine rursus accensa est lux ab Augustino et hunc secuti sunt Prosper, Maximus, et alii qui falsas opiniones in hoc articulo taxaverunt.

Postea natis monachis, cùm rursus latè vagaretur opinio, quæ fingit homines mereri Remissionem operibus,

operibus, fuerunt tamen aliqui rectius sentientes, etiamsi fundamento stipulas adderent: ut Hugo, Bernhardus, Gilibertus, Guilhelmus Parisiensis, Taulerus, Ambrosius, Wessellus, et alibi alii. Et nunc voce Lutheri magis illustrata est, et perspicuè restituta Evangelii doctrina, et monstratus agnus, sicut Baptista inquit: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui non credit, manet ira Dei super eum. Hanc ipsam vocem Evangelii incorruptam sonant etiam Ecclesiæ nostræ : et expressè discernimus disciplinam, seu justitiam, quam potest efficere homo non renatus, à justitiâ Fidei, et novitate de quâ concionatur Evangelium. Dicimus, omnes homines disciplinâ coercendos esse; id est, illâ justitiâ, quam etiam non renati præstare debent, et utcunque, possunt, quæ est obedientia in externis actionibus, juxta omnia præcepta Dei ad omnes homines pertinentia. Quia Deus in homine post lapsum reliquit hanc libertatem, ut rationi et voluntati possint utcunque obedire externa membra, in externis motibus ciendis vel omittendis: ut Achilles potest gladium stringere, aut recondere in vaginam; Scipio potest coercere membra, ne attingat alterius sponsam: ut hæc suo loco rectè et copiosè declarantur.

Hanc disciplinam à Deo præceptam esse, et puniri ejus violationem præsentibus pœnis et æternis, in

« FöregåendeFortsätt »